ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CLXIII 第10巻 第CLXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1845A · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.163.1

1

Denique post haec verba non mulier, sed jam Maria vocatur (Joan. XX, 16) ; aliud est enim commune vulgi nomen, aliud speciale personae Christum sequentis. Et ad discipulos, licet nondum arbitra plenae fidei, tamen nuntia destinatur.

PL 15, 1845A

実に、これらの言葉のあと、彼女はもはや「女」ではなく、「マリア」と呼ばれる(ヨハネ20:16)。民衆に共通の名と、キリストに従う人に固有の名とは別だからである。そして弟子たちのもとに、完全な信仰を掌握した者〔arbitra は「証人」「判定者」とも取れる〕とはまだ言えなくても、告げ手として遣わされる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.163.2

2

Prohibetur autem tangere, quia nondum inhabitare in Christo corporaliter plenitudinem divinitatis, sicut Paulus (Coloss. II, 9) , acceperat; nondum evacuaverat lubricum saeculi, carnis ambiguum: nondum vitam vixerat Christi.

PL 15, 1845A

しかし彼女が触れることを禁じられたのは、パウロの言うとおり(コロサイ2:9)、神性の満ち満ちた豊かさがキリストのうちに体をもって宿るということを、まだ受け入れていなかったからである。世の不安定さ、肉の曖昧さを、まだ空にしていなかった。キリストの生を、まだ生きていなかった。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.163.3

3

Denique stat, non adorat Dominum, nec pedes tenet, sicut illa Maria: in qua utique non tam obsequium corporale, quam plenae fidei designatur affectus; quod Christum et hominem et Deum credat: Deus est enim qui adoratur, homo est qui tenetur (Matth. XXVIII, 9) .

PL 15, 1845A

実に彼女は立っていて、あのマリアのように主を礼拝することも、足を抱くこともしない。あのマリアにおいて示されているのは、体による恭順というより、完全な信仰の情、すなわちキリストを人でも神でもあると信じる情である。礼拝されるのは神であり、抱かれるのは人だからである(マタイ28:9)。