Expositio Evangelii secundum Lucam 5.31.1
Mire tamen secundum Lucam, secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit: δευτερόπρωτον enim scriptum est. Praeferri enim debuit quod praecellit.
PL 15, 1645Aしかしルカは、驚くべきことに、「第二の第一の」安息日と言い、「第一の第二の」とは言わなかった。実に「第二の第一の(デウテロプロートン)」〔ギリシア語〕と書かれているからである。優るものが先に置かれねばならなかったのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.31.2
Secundum ideo, quia primum ante ex Lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est (Exod. XXXI, 14) , si quis operetur: primum autem ideo, quia sabbatum illud ex Lege solutum est, quod erat primum; et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum.
PL 15, 1645A「第二の」というのは、律法による最初の安息日が先にあり、その安息日には、誰かが働くなら刑罰さえ定められていた(出エジプト記31:14)からである。また「第一の」というのは、律法による安息日、すなわち第一であったものが廃され、第二に定められたこの安息日が、第一となったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.31.3
Nam et cum operari sabbato liceat, et operantis nulla sit poena; sabbati utique ex Lege cujus vis soluta est, nec nomen haerebat: sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere; nec ideo minus hoc, quia secundum; nam et Adam primus, nec comparandus secundo Adam: Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. . . . .
PL 15, 1645A実に、安息日に働くことが許され、働く者に刑罰が一切ないとしても——律法による安息日の力は解かれ、その名すら残っていなかったのだが——、それでもあの安息日は順序において第一、この安息日は賜物において第一であったであろう。この安息日が第二であるからといって、劣るのではない。アダムもまた第一であるが、第二のアダムと比べられるべきではないからである。「第一のアダムは生きた魂となり、最後のアダムは命を与える霊となった……」〔ミーニュの「. . . .」は、一コリント15:46を省いたしるしである〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.31.4
Et primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 45 et 47) . Praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic vitae.
PL 15, 1645B「そして第一の人は地から出た地のもの、第二の人は天から出た天のものである」(一コリント15:45、47)。確かに第二の者が第一の者より優先された。あの者は死の原因、この者は命の原因だからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.31.5
Sic et secundoprimum sabbatum dicitur; secundum juxta numerum, primum juxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum quo impunitas datur, quam quo poena praescribitur. Prima Lex, secundum Evangelium; inferior tamen formido quam gratia. Aut forte et primum hic in praedestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti.
PL 15, 1645Bこうして「第二の第一の」安息日とも言われる。数に従えば第二であり、働きの恩寵に従えば第一である。実に、刑罰が定められる安息日よりも、罰を免れることが与えられる安息日のほうが優れている。第一は律法、第二は福音であり、恐れは恩寵に劣る。あるいはおそらく、ここで「第一の」とは計画における予定のことであり、「第二の」とは決定の裁可のことであろう〔この文の意味は取りにくい。新しい安息日は神の計画においては第一に予定され、定めとしては第二に裁可された、の意と解した〕。