Expositio Evangelii secundum Lucam 5.74.1
(Vers. 31.) Et ne videatur Dominus Legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Sed tamen dicendo: Prout vultis ut faciant vobis homines, facite et vos illis similiter, vicissitudo ipsa cumulatior est, quando votis actus aequatur.
PL 15, 1656A(第31節)そして、主が律法を廃すると見られないよう、侮辱においては顧みない返報を、施しにおいては守る。しかも、「人々が汝らにしてほしいと望むとおりに、汝らも彼らに同じようにせよ」と言うことによって、返報そのものはいっそう積み増される。行いが望みに等しくなるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.74.2
Nescit enim virtus mensuram gratiae: nec contenta referre quod acceperit, vult cumulare quod sumpsit: ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio.
PL 15, 1656B実に、徳は好意の尺度を知らない。受けたものを返すことに満足せず、受け取ったものを積み増そうとする。それは、務めにおいては等しくなっても、施しにおいては劣ることがないためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.74.3
Non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur; cum in beneficio pari prior sit, qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui retulerit.
PL 15, 1656B施しは、積み増しだけでなく、順序と時によっても量られる。等しい施しにおいては、先に始めた者が先に立つからである。実に、好意を始めた者が施す者であり、返した者が負い目のある者である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.74.4
Aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non solvit gratiam, manetque debitor gratiae, etsi jam non sit pecuniae: cur gratiam referendo putamus posse vacuari, cujus relatio acceptae magis est testimonium, quam absolutae?.
PL 15, 1656Bゆえに、施しにおいて先んじることは、それ自体が別の施しである。実に、金を返した者は好意を返済したことにならず、金についてはもはや負い目がなくても、好意については負い目が残る。ならば、好意を返すことによってそれを空にできると、なぜ我々は考えるのか。その返礼は、返済済みのしるしというよりも、受けたことのしるしだからである。