ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CXXXVIII 第10巻 第CXXXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1839B · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.138.1

1

De hoc Joseph in Joanne solo invenio quod occultus venerit ad Pilatum propter metum Judaeorum (Joan. XIX, 38) . Quomodo justus latebram periculi timore quaesivit? Ego autem puto quod ideo occulte petierit ut corpus impetraret, non ut periculum caveret.

PL 15, 1839B

このヨセフについて、私はヨハネにのみ、彼がユダヤ人への恐れのために隠れてピラトのもとに来たと見いだす(ヨハネ19:38)。義人がなぜ危険への恐れから隠れ家を求めたのか。しかし私は、彼が隠れて願い出たのは、体を得るためであって、危険を避けるためではなかったと思う。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.138.2

2

Et tamen quid mirum si occultabatur justus, quando occultabantur et apostoli justorum magistri?

PL 15, 1839B

それに、義人が隠れたことの何が不思議であろうか。義人たちの師である使徒たちさえ隠れていたのに。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.138.3

3

Veni et tu: vel sero, vel nocte, vel quacumque hora veneris, invenis Jesum ad suscipiendum paratum, nec minorem serius venientibus mercedem pia largitate solventem; nam et qui sexta hora venit, non est mercede fraudatus: et qui undecima, plenitudinem mercedis accepit (Matth. XX, 4 et seq.) .

PL 15, 1839B

あなたもまた来よ。遅くとも、夜でも、どの時刻に来ても、あなたはイエスが受け入れる用意をしているのを見いだす。彼は遅れて来た者たちにも、報酬を減らさず、敬虔な寛大さをもって支払う。第六の時に来た者も報酬を奪われず、第十一の時に来た者も報酬の全部を受け取ったからである(マタイ20:4以下)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.138.4

4

Sed etiam Nicodemus nocte venit (Joan. III, 2) . Nox erat, quia adhuc non erat resurrectio. Denique resurrexit Christus, et justus ait: Nox praecessit, dies autem appropinquavit (Rom. XIII, 12) .

PL 15, 1839B

しかしニコデモもまた夜に来た(ヨハネ3:2)。夜であったのは、まだ復活がなかったからである。実に、キリストが復活したとき、義人は言う。「夜は更け、昼は近づいた」(ローマ13:12)。