Expositio Evangelii secundum Lucam 6.58.1
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis; nam ego cognovi virtutem de me exisse. Quod est evidentis indicii, quia non intra possibilitatem conditionis humanae, atque intra corporis claustrum inclusa sapientia, divinitas coarctata est: non capitur angustiis corporalibus, non tenetur, sed ultra fines nostrae mediocritatis virtus exundat aeterna.
PL 15, 1683B(第46節)「誰かが私に触れた。私から力が出て行ったのを私は知った。」これは明白な証拠である。知恵は人の境遇の可能性の内に、体の囲いの内に閉じ込められたのではなく、神性は狭められたのでもない。体の狭さにとらえられず、保持されず、永遠の力は、我々の凡庸さの限界を越えてあふれ出る。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.58.2
Non enim humana ope plebs gentium liberatur: sed Dei munus est congregatio nationum, quae etiam brevi fide misericordiam inclinat aeternam.
PL 15, 1683B諸国民の民は人間の力によって解放されるのではない。諸民族の集まりは神の賜物であり、それは短い信仰によってさえ、永遠の慈しみを傾けさせる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.58.3
Nunc si consideremus quanta sit fides nostra, et intelligamus quantus sit Filius Dei, videmus quia comparatione ejus fimbriam tantummodo tangimus, superiora vero vestimenti ejus nequimus attingere. Si igitur et nos curari volumus, fide tangamus fimbriam Christi.
PL 15, 1683C今、もし我々の信仰がどれほどのものかを考え、神の子がどれほど大いなるものかを悟るなら、彼に比べて我々は衣の房にしか触れておらず、衣の上の部分には届きえないことが分かる。それゆえ、我々も癒されたいのなら、信仰によってキリストの衣の房に触れよう。