ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Prologus, Caput II 序 第II章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1529A · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.2.1

1

Tria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima putaverunt, triplicem scilicet esse sapientiam, quod aut naturalis sit, aut moralis, aut rationabilis. Haec tria jam et in veteri Testamento potuimus advertere.

PL 15, 1529A

この世の哲学者たちが最も優れたものと考えたものは三つある。すなわち、知恵には三つの種類があり、自然的か、道徳的か、理性的か、のいずれかだというのである。この三つを、我々はすでに旧約にも認めることができた。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.2.2

2

Quid enim aliud significant tres illi putei, quorum unus est Visionis, alius Abundantiae, tertius Juramenti: nisi triplicem istam in Patriarchis fuisse virtutem? Rationabilis puteus Visionis; eo quod ratio visum mentis acuat, et animi purget obtutum.

PL 15, 1529A

実に、あの三つの井戸、すなわち一つは「見ること」の井戸、もう一つは「豊かさ」の井戸、三つ目は「誓い」の井戸が、この三重の徳が族長たちのうちにあったことのほかに、何を意味するであろうか。理性的な井戸は「見ること」の井戸である。理性が精神の視力を鋭くし、心の凝視を清めるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.2.3

3

Ethicus puteus Abundantiae; eo quod cedentibus allophylis, quorum specie vitia corporis figurantur, vivae Isaac liquorem mentis invenit. Purum enim profluunt boni mores, et bonitas ipsa popularis abundat aliis, sibi restrictior.

PL 15, 1529A

倫理的な井戸は「豊かさ」の井戸である。異族の者たち〔ペリシテ人のこと〕が退くとき――その姿によって体の悪徳が象られている――、イサクは生ける精神の水を見いだしたからである。善い品行は清らかに流れ出し、民のための善良さそのものは、他の人々にはあふれ、自分には控えめだからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.2.4

4

Tertius puteus Juramenti, hoc est, sapientiae naturalis, quae ea quae supra naturam, vel naturae sunt, comprehendat. Quod enim affirmatur, et quasi Deo teste juratur, etiam divina complectitur, cum Dominus naturae, fidei testis adhibetur.

PL 15, 1529B

第三の井戸は「誓い」の井戸、すなわち自然的な知恵の井戸であり、自然を超えるもの、あるいは自然に属するものを包含する。確言されるもの、あたかも神を証人として誓われるものは、神的なものをも含むからである。自然の主が、信の証人として立てられるときである。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.2.5

5

Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis Canticorum; nisi trinae hujus ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem?

PL 15, 1529B

またソロモンの三つの書、すなわち一つは箴言、もう一つはコヘレトの言葉、三つ目は雅歌は、聖ソロモンがこの三重の知恵に巧みであったことのほかに、何を我々に示すであろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.2.6

6

Qui de rationabilibus, et ethicis in Proverbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste; quia Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. I, 2) , quae in hoc mundo sunt constituta, Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII, 20) : de moralibus autem, et rationabilibus in Canticis Canticorum; eo quod cum animae nostrae amor Verbi coelestis infunditur, et rationabili mens sancta quadam societate connectitur; admiranda mysteria revelantur.

PL 15, 1529B

彼は、理性的なものと倫理的なものについては箴言に書き、自然的なものについてはコヘレトの言葉に書いた。「空の空、すべては空」(コヘレトの言葉1:2)とあるのは、この世に据えられたものについてであり、「被造物は空しさに服した」(ローマ8:20)からである。そして道徳的なものと理性的なものについては雅歌に書いた。我々の魂に天の言葉への愛が注ぎ込まれ、聖なる精神がある理性的な結びつきによって結ばれるとき、驚嘆すべき奥義が啓示されるからである。