ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IV, Caput X 第4巻 第X章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1615B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.10.1

1

Multi enim laquei quacumque progredimur. Laquei in corpore, laquei in Lege, laquei in pinnis templorum, in crepidinibus parietum tenduntur a diabolo.

PL 15, 1615B

我々が進むどこにも、多くの罠があるからである。体に罠、律法に罠、神殿の頂に罠、壁の縁に罠が、悪魔によって張られている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.10.2

2

Laquei in philosophis, laquei in cupiditatibus; oculus enim meretricis laqueus est peccatoris: laqueus in pecunia, laqueus in religione, laqueus in studio castitatis.

PL 15, 1615B

哲学者たちに罠、貪欲に罠。遊女の目は罪人の罠だからである。金銭に罠、信仰に罠、貞潔への熱意に罠。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.10.3

3

Exiguis enim momentis mens inclinatur humana, et huc atque illuc per versutias suadentis frequenter impellitur.

PL 15, 1615B

人の精神は、わずかな契機で傾き、説き伏せる者の狡智によって、あちらこちらへ頻繁に押しやられるからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.10.4

4

Videt aliquem diabolus religiosum virum, Deo venerabiliter deferentem, et quod sacrosanctum est aestimantem, nullius capacem injuriae; in ipsa eum religione supplantat, ut faciat non credere quod Dei Filius vere hanc nostram susceperit carnem, hoc nostrum corpus, hanc nostrorum membrorum fragilitatem; cum utique passio corporis fuerit, divinitas exsors injuriae manserit.

PL 15, 1615B

悪魔は、神を畏敬して仰ぎ、聖なるものを、いかなる害も受けつけないと見なす信心深い人を見つける。そしてその信仰のただ中で、その人を足払いして、神の子が我々のこの肉、この体、我々の肢体のこの脆さを、まことに受けたことを、信じさせないようにする。体の受難は確かにあったのに、神性は害を受けないままにとどまったのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.10.5

5

Ita de religione fit culpa; omnis enim qui negat Jesum Christum in carne venisse, de Deo non est (II Joan. 7) . Videt integrum et illibatae castimoniae virum, suadet ut nuptias damnet; quo ejiciatur ab Ecclesia, et studio castitatis a casto corpore separetur.

PL 15, 1615C

こうして、信仰から咎が生じる。イエス・キリストが肉において来たことを否定する者は誰でも、神から出た者ではないからである(二ヨハネ7)。悪魔は、無傷で、汚れのない貞潔を保つ人を見つけ、結婚を断罪するよう説く。それによって、その人が教会から追放され、貞潔への熱意によって貞潔な体から切り離されるためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.10.6

6

Audivit alius quia Unus Deus . . . . . ex quo omnia, adorat, atque veneratur (I Cor. VIII, 6) .

PL 15, 1615C

別の者は、「唯一の神、……万物はその神から出る」と聞いて、礼拝し、崇敬する(一コリント8:6)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 4.10.7

7

Insidiatur ei diabolus, claudit aures ne audiat, quia Unus Deus per quem omnia (Ibid.) : ita nimia pietate impium esse compellit; ut dum Patrem a Filio separat, Patrem Filiumque confundat, et personam unam putet esse, non potestatem. Itaque dum mensuram fidei nescit, perfidiae incurrit aerumnam.

PL 15, 1615C

悪魔はその人に罠を仕掛け、耳を閉ざして、「唯一の神、その神によって万物が」(一コリント8:6)と聞かせないようにする。こうして、あまりに敬虔であるがゆえに、その人を不敬虔にさせる。父を子から切り離すことによって、父と子を混同し、ペルソナはひとつであると考え、〔ひとつの〕権能とは考えないようにさせる。こうして信仰の限度を知らないうちに、背信の苦難に陥る。