Expositio Evangelii secundum Lucam 7.20.1
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite. Hoc est, non Elias filius, non Moyses filius: sed hic est Filius, quem solum videtis; recesserant enim illi, ubi coepit Dominus designari.
PL 15, 1704C(第35節)「これは私の愛する子である。彼に聞け」。すなわち、エリヤが子なのではなく、モーセが子なのでもなく、諸君が見ているただ一人の者こそが子であるということである。主が指し示され始めたとき、彼らは退いていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.20.2
Vides hanc non solum insipientium, sed etiam perfectorum, immo etiam coelestium fidem esse perfectam, Filium Dei scire.
PL 15, 1704Cあなたは見る。愚かな者たち〔底本は insipientium。完全な者たち(perfectorum)との対からは incipientium(初心の者たち)の誤りとも考えられる〕だけでなく、完全な者たち、いや天の者たちにとってさえ、神の子を知ることが完全な信仰であることを。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.20.3
Sed quoniam haec jam supra diximus, cognosce nubem istam non fumigantium esse montium nebuloso humore concretam, et coacti aeris caliginem piceam, quae coelum tenebrarum horrore subtexat: sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis, et humentis alluvione imbris immadidet; sed de qua mentes hominum, voce Dei omnipotentis emissa, ros fidei rigavit.
PL 15, 1704Cしかし、これらについてはすでに上で述べたので、この雲を、煙る山々の霧の湿気から凝り固まったものでも、寄せ集められた空気の黒ずんだ闇で、天を闇の恐怖で覆うものでもなく、輝く雲であると知れ。それは、雨水や湿った豪雨の氾濫で我々を濡らすものではなく、全能の神の声が発せられたとき、そこから信仰の露が人々の精神を潤したものである。