ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IX, Caput XXXI 第9巻 第XXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1801B · 1 sectio

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.31.1

1

Haec est nostra vindemia. Laeti igitur atque securi, pars gremium suum mitium funiculis oneret uvarum, alii coelestia munera ore libemus, plerique bonarum gressibus voluntatum divini fructum muneris exprimentes, vestigia cothurnis nuda direptis, musto fluente tingamus; locus enim in quo stamus, terra sancta est, et ideo calceamenta solvenda sunt (Exod. III, 5) , ut spiritale vestigium sacrosanctae sedis tribunal ascendens, corporei nexus vinculis exuatur; decet enim totius orbis hic esse vindemiam, ubi totius orbis est vinea.

PL 15, 1801B

これこそ我々のブドウの収穫である。それゆえ、喜びと安心のうちに、〔我々の〕ある者は熟した房の連なりで自分の懐を満たし、ある者は天の賜物を口で味わい、多くの者は、善き意志の歩みによって神の賜物の実を搾りつつ、履物を脱ぎ捨てた素足を、流れ出る新しいぶどう酒で染めようではないか。我々の立つ場所は聖なる地であり、それゆえ履物は脱がねばならない(出エジプト記3:5)。霊の足が、至聖なる座の壇に登りつつ、体の結び目の縄目から解き放たれるためである。全世界の収穫は、全世界のブドウ畑のあるところにあるのがふさわしいのである。