ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XXV 第1巻 第XXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1543C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.25.1

1

Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus virtutibus et potestatibus legerimus, quia Deum nemo vidit umquam (Joan. I, 18) ? Et addidit, quod ultra coelestes est potestates: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Ibid.) .

PL 15, 1543C

そして、人間について何を言うことがあろうか。天の力天使や能天使についてさえ、「いまだかつて神を見た者はいない」と我々は読んでいるのに(ヨハネ1:18)。そして彼は、天の能天使たちをも超えることを付け加えた。「父の懐にいる独り子なる子が、自ら語り告げた」(ヨハネ1:18)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.25.2

2

Aut adquiescatur igitur necesse est, si Deum Patrem nemo vidit umquam, Filium visum esse in veteri Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui antequam nasceretur ex Virgine, videbatur: aut certe refelli non potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si tamen est Spiritus sancti visio (Aug. loco citato) , ea specie videri, quam voluntas elegerit, non natura formaverit; quoniam Spiritum quoque visum accepimus in columba.

PL 15, 1544A

それゆえ、次のいずれかでなければならない。父なる神をいまだかつて誰も見たことがないのなら、旧約において見られたのは子であったと同意せねばならず、異端者たちは、おとめから生まれる前に見られていた者に、おとめからの始まりを与えるのをやめよ。あるいは、少なくとも、父であれ子であれ、さらには聖なる霊であれ──ただし聖なる霊の見られうるあり方があるとして(アウグスティヌス、前掲箇所)──、意志が選んだ姿であって、本性が形づくったのではない姿において見られうることは、反駁できない。我々は、霊もまたハトにおいて見られたと聞いているからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.25.3

3

Et ideo Deum nemo vidit umquam; quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit. Vidit enim ad utrumque referendum est.

PL 15, 1544A

そして、それゆえ、いまだかつて神を見た者はいない。神のうちに宿る神性の充満を、誰も見たことがなく、誰も精神によっても目によっても把握したことがないからである。「見た」は、〔精神と目の〕両方に関わらせて解さねばならない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.25.4

4

Denique cum additur: Unigenitus Filius ipse enarravit, mentium magis quam oculorum visio declaratur; species enim videtur, virtus vero narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur.

PL 15, 1544A

実に、「独り子なる子が自ら語り告げた」と付け加えられるとき、示されているのは、目の見ることよりもむしろ精神の見ることである。姿は見られ、力は語られるからである。前者は目によって、後者は精神によって把握される。