ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IX, Caput XIX 第9巻 第XIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1798B · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.19.1

1

Cathedras autem vendentium columbas cur everterit, secundum litteram non intelligo; neque enim nundinatores avium vindicare sibi poterant honorati alicujus in nundinis solii dignitatem. Nam quae praerogativa dignitatis est in columbis?

PL 15, 1798B

しかし、ハトを売る者たちの腰掛けをなぜ倒したのかは、文字どおりの意味では私には分からない。鳥の商人たちが、市で誰か名誉ある者の座の品位を自らのものとして主張できたわけではないからである。実に、ハトにどんな格別の品位があろうか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.19.2

2

Admonet tamen Dominici forma baptismatis, quando descendit Spiritus sanctus in columba (Luc. III, 22) , typo ejectorum de templo hujusmodi mercatorum, in Ecclesia Dei consortium eos habere non posse, qui sancti Spiritus gratiam nundinentur.

PL 15, 1798B

しかし、主の洗礼の形——そのとき聖なる霊がハトの姿で降った(ルカ3:22)——は、神殿から追い出されたこの種の商人たちの予型として、聖なる霊の恩寵を売買する者たちは、神の教会の交わりに与ることができないと戒めている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.19.3

3

Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Denique Simoni, qui sanctificandi munus pretio in se putavit posse conferri, respondit Petrus: Pecunia, inquit, tua tecum sit in interitum; quoniam gratiam Dei putas te pecunia consequi posse: non est tibi pars, neque sors in hac fide (Act. VIII, 20 et 21) .

PL 15, 1798B

「汝らは無償で受けた。無償で与えよ」と彼は言う(マタイ10:8)。実に、聖化の賜物が代価によって自分に授けられうると考えたシモンに、ペトロは答えた。「汝の金銭は汝とともに滅びに至れ。汝は神の恩寵を金銭で得られると考えているからである。汝にはこの信仰における分も持ち分もない」(使徒言行録8:20、21)。