Expositio Evangelii secundum Lucam 6.93.1
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
PL 15, 1693A(第20節)彼らに言った。「汝らは、私を誰だと言うのか」。シモン・ペトロが答えた。「神のキリストである」。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.93.2
Nec turbae quidem otiosa opinio est, quia alii Eliam, quem venturum putabant: alii Joannem, quem decollatum sciebant, aut unum de prophetis prioribus surrexisse credebant. Sed hoc quaerere supra nos est: alterius scientiae, alterius prudentiae est.
PL 15, 1693A群衆の考えもまた無意味ではない。ある者はエリヤが来ると思っていたからエリヤだと言い、ある者は首を斬られたと知っていたヨハネだと言い、あるいは、昔の預言者の一人が甦ったと信じていた。しかし、これを問うことは我々の手に余る。それは別の知識、別の思慮の事柄である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.93.3
Nam si Paulo apostolo satis est nihil scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (II Cor., II, 2) , quid amplius mihi desiderandum est scire quam Christum? In uno enim hoc nomine et divinitatis et incarnationis expressio, et fides passionis est.
PL 15, 1693A使徒パウロにとって、イエス・キリスト、しかも十字架につけられたこの者のほかは何も知らないことで十分なのであれば(二コリント2:2〔底本の書名。この言葉は一コリント2:2にある〕)、私がキリストのほかに何を知りたがる必要があろうか。実に、この一つの名のうちに、神性と受肉の表明があり、受難への信仰がある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.93.4
Et ideo licet caeteri apostoli sciant; Petrus tamen respondit prae caeteris: Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) . Complexus est itaque omnia, qui et naturam et nomen expressit, in quo summa virtutum est.
PL 15, 1693Aそれゆえ、ほかの使徒たちも知っていたのだが、ペトロは彼らに先立って答えた。「汝はキリスト、生ける神の子である」(マタイ16:16)。本性と名の両方を言い表した者は、すべてを包んだのである。その名には、徳の総体がある。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.93.5
Etiamne nos de generatione Dei inserimus quaestiones, cum Paulus judicaverit nihil se scire nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum: Petrus nihil amplius quam Dei Filium confitendum putaverit?
PL 15, 1693Bパウロがイエス・キリスト、しかも十字架につけられたこの者のほかは何も知らないと判断し、ペトロが神の子のほかには何も告白すべきでないと考えたというのに、我々はなお神の誕生について問いを差し挟むのか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.93.6
Nos et quando, et quomodo natus sit, et quantus sit, humanae infirmitatis contemplatione rimamur. Scivit Paulus quod in istis magis offendiculum quaestionis, quam aedificationis profectus esset; et ideo judicavit nihil se scire nisi Christum Jesum.
PL 15, 1693B我々は、人間の弱さの眼差しをもって、いつ、どのように生まれたのか、どれほどの大きさなのかを詮索する。パウロは、こうした事柄においては、建徳の進歩よりも、問いのつまずきのほうが大きいと知っていた。それゆえ、イエス・キリストのほかは何も知らないと判断したのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.93.7
Scivit Petrus quod in Filio Dei omnia sint: Omnia enim dedit Pater Filio (Joan. XIII, 3) . Si omnia dedit, aeternitatem quam habet, majestatemque transfudit. Sed quo prolabor longius? Fidei meae finis Christus est, finis fidei meae Dei Filius est. Non licet mihi scire generationis seriem; non licet tamen nescire generationis fidem.
PL 15, 1693Bペトロは、神の子のうちにすべてがあると知っていた。「父は、すべてを子に与えた」(ヨハネ13:3)。すべてを与えたのなら、自らが持つ永遠と威光を注ぎ込んだのである。だが、私はなぜ、さらに遠くへ迷い出るのか。私の信仰の終わりはキリストであり、私の信仰の終わりは神の子である。私には誕生の系列を知ることは許されていない。しかし、誕生への信仰を知らないでいることは許されない。