Expositio Evangelii secundum Lucam 7.57.1
Non peram, neque calceamenta. Utrumque de corio mortui animantis confici solet: nihil autem in nobis Dominus Jesus mortale vult esse. Denique ad Moysen dicit: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III, 5) .
PL 15, 1713C「袋も、履物も〔持ってはならない〕。」どちらも、死んだ動物の皮でつくられるのが常である。しかし主イエスは、我々のうちに死すべきものが何一つあることを望まない。実に、モーセに言う。「汝の足の履物を脱げ。汝の立つ場所は聖なる地だからである」(出エジプト記3:5)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.57.2
Mortale igitur atque terrenum calceamentum jubetur solvere, cum mitteretur ad populum liberandum; hujus enim minister muneris timere nihil debet, nec a suscepto officio, mortis periculo retardari.
PL 15, 1713Cそれゆえモーセは、民を解放するために遣わされるにあたって、死すべき地上の履物を脱ぐよう命じられる。この務めの奉仕者は何も恐れてはならず、死の危険によって、引き受けた務めから引き戻されてもならないからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.57.3
Ipse enim cum defensionem fratrum, hoc est, Judaeorum voluntarius recepisset, calumniae terrore revocatus est ab incoepto, et fugit ex Aegypto (Exod. II, 15) .
PL 15, 1713C実際、彼自身は、兄弟たち、すなわちユダヤ人たちの弁護を自ら引き受けておきながら、中傷への恐れに引き戻されて企てを離れ、エジプトから逃げた(出エジプト記2:15)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.57.4
Et ideo cum Dominus affectum ejus probasset, conditionem autem vidisset infirmam, animi ejus mentisque vestigium mortalibus vinculis censuit exuendum.
PL 15, 1713Cそれゆえ主は、彼の心情を認めながらも、その境遇が弱いのを見て、彼の心と精神の足跡から死すべき束縛を脱がせるべきだと判断した。