Expositio Evangelii secundum Lucam 7.73.1
Haec simplicis historia veritatis est: quae si altius consideretur, admiranda signat mysteria.
PL 15, 1718Aこれは素朴な真実の歴史である。もしこれをさらに深く考察するなら、驚嘆すべき奥義を示している。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.73.2
Hiericho enim figura istius mundi est, in quam de paradiso, hoc est, de Hierusalem illa coelesti ejectus Adam praevaricationis prolapsione descendit, hoc est, de vitalibus ad infirma demigrans: cui non loci, sed morum mutatio naturae suae fecit exsilium.
PL 15, 1718A実にエリコはこの世の象りであり、楽園から、すなわちあの天のエルサレムから追放されたアダムが、背反に陥って、そこへ下った。すなわち、生命に関わるものから弱いものへ移り住んだのである。彼にその本性の追放をもたらしたのは、場所の変化ではなく、習性の変化であった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.73.3
Longe enim mutatus ab illo Adam, qui inoffensa beatitudine fruebatur, ubi in saecularia peccata defluxit, incidit in latrones: in quos non incidisset, nisi his mandati coelestis devius se fecisset obnoxium.
PL 15, 1718A実に、傷なき幸福を享受していたあのアダムとは大きく変わり果て、世俗の罪に流れ落ちたとき、強盗に出くわした。もし天の命令から逸れて自らをその者たちの手に渡さなかったなら、出くわしはしなかったであろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.73.4
Qui sunt isti latrones, nisi angeli noctis atque tenebrarum, qui se nonnumquam transfigurant in angelos lucis, sed perseverare non possunt?
PL 15, 1718Bこの強盗たちとは、夜と闇の天使たちでなくて誰か。彼らは時に光の天使に姿を変えるが、持ちこたえることはできない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.73.5
Hi ante dispoliant quae accepimus indumenta gratiae spiritalis, et sic vulnera inferre consuerunt; nam si intemerata quae sumpsimus indumenta servemus, plagas latronum sentire non possumus.
PL 15, 1718B彼らはまず、我々が受けた霊的な恩寵の衣を剥ぎ取り、そうして傷を負わせるのが常である。実に、受けた衣を汚れなく保つなら、強盗の打撃を感じることはない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.73.6
Cave ergo (Cf. Aug. lib. I contra Jul. Pelag., cap. 3) ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit: in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens, vulnera ejus acerba curasset.
PL 15, 1718Bそれゆえ用心せよ(アウグスティヌス『ペラギウス派のユリアヌス駁論』第1巻第3章を参照せよ)。アダムが先に裸にされたように、天の命令の守りを失い、信仰の衣を剥がされて、先に裸にされることのないように。彼はそうして致命の傷を受けた。あのサマリア人が下って来てその痛ましい傷を癒やさなかったなら、人類のすべてがその傷のうちで滅びたであろう。