Expositio Evangelii secundum Lucam 6.68.1
Fides igitur imprimis Ecclesiae quaerenda mandatur, in qua si Christus habitator sit, haud dubie sit legenda. Sin vero perfidus populus, aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, vitanda haereticorum communio, fugienda Synagoga censetur.
PL 15, 1685Dそれゆえ、まず何よりも教会の信仰を求めることが命じられている。そこにキリストが住んでいるなら、疑いなく選ばれるべきである。だが、不信の民、あるいは異端の教師がその住まいを汚すなら、異端者たちとの交わりは避けられ、会堂は逃れられるべきものと判断される。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.68.2
Excutiendus pedum pulvis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus, tamquam humi arido arenosoque mentis tuae vestigium polluatur.
PL 15, 1686A足の塵は払い落とされねばならない。背信の不毛な乾きにひび割れた、乾いた砂地の地面の上でのように、あなたの精神の足跡が汚されないためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.68.3
Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet Evangelii praedicator, et tamquam propriis inania gesta pulveri comparanda, allevare atque abolere vestigiis, juxta quod scriptum est: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. XI, 29) ?
PL 15, 1686A信仰ある民の体の弱さを、福音の宣教者は自らのうちに受け止め、塵になぞらえられるべき空しい行いを、いわば自分の足跡からのように取り除き、消さねばならない〔tamquam propriis inania gesta pulveri comparanda の係りは定かでない。このように取った〕。こう書かれているとおりである。「誰が弱っているのに、私が弱らないことがあろうか」(二コリント11:29)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.68.4
Ita si qua est Ecclesia quae fidem respuat, nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat; ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est.
PL 15, 1686A同じように、信仰を拒み、使徒的宣教の土台を持たない教会があるなら、背信の汚れを少しでも振りかけられないように、見捨てられねばならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.68.5
Quod Apostolus quoque evidenter asseruit dicens: Hoereticum hominem post unam . . . . correptionem devita (Tit. III, 10) .
PL 15, 1686A使徒もこのことを明白に主張して言った。「異端の人は、一度の……戒めののちに避けよ」(テトス3:10)。