Expositio Evangelii secundum Lucam 9.6.1
Marcus autem induxit ligatum ante januam (Marc. XI, 4) ; quia extra Christum quicumque est, foris est in via: qui autem in Christo est, foris non est. In transitu, addidit, ubi nullius certa possessio, non praesepe, non alimenta, non stabulum.
PL 15, 1795Aマルコは、つながれた者を戸口の前に導き入れた(マルコ11:4)。キリストの外にいる者は誰でも、外の道にいるが、キリストのうちにいる者は外にいないからである。「通りで」と彼は付け加えた。そこは、誰のものとも確かな所有のない所、飼い葉桶もなく、食物もなく、厩もない所である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 9.6.2
Misera servitus cui vagum jus est; plures enim dominos habet, qui unum non habet. Alieni alligant, ut possideant: iste solvit, ut teneat; vehementiora enim dona novit esse, quam vincula.
PL 15, 1795Aあわれな隷属、その権利がさまよっているとは。実際、一人の主を持たない者は、多くの主を持つ。他人は所有するためにつなぐが、この者〔キリスト〕は、つなぎとめるために解く。贈り物が絆より強いことを知っているからである。