Expositio Evangelii secundum Lucam 10.47.1
(Vers. 11, 12.) Et quomodo paterfamilias? Ut agnoscas sanctitatis definitionem esse, non census. Quomodo in superioribus habens stratum magnum? Ut magnum meritum ejus advertas, in quo Dominus cum discipulis sublimium virtutum ejus delectatione requiesceret.
PL 15, 1815A(第11、12節)なぜ「家の主人」なのか。あなたが、聖性の規定であって、資産の規定ではないと知るためである。なぜ「上の階に大きな座敷を備えた」のか。その者の大きな功をあなたが認めるためである。その者のもとで、主は弟子たちとともに、その者の崇高な徳の楽しみのうちに憩うのであった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.47.2
Utinam ergo mihi contingat amphoram aquae portare, contingat lagenam aquae portare, quam portat paterfamilias, habens in superioribus stratum magnum. Quid est enim amphora, nisi mensura perfectior? Non mediocres qui mensuram habent.
PL 15, 1815B願わくは私に、水の壺を運ぶことが与えられるように。家の主人が運ぶ水の瓶、上の階に大きな座敷を備えた者が運ぶその瓶を、運ぶことが与えられるように。壺とは、より完全な量りでなくて何であろうか。量りを備えた者たちは、並の者ではない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.47.3
Denique Dominus: Mensuram, inquit, bonam commotam, superfluentem dabunt vobis (Luc. VI, 38) .
PL 15, 1815B実に、主は言う。「善い量りを、揺すり入れ、溢れるまでにして、人々は汝らに与える」(ルカ6:38)。