ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLXXV 第7巻 第CLXXV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1745C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.175.1

1

(Vers. 15.) Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum, et ducit adaquare?

PL 15, 1745C

(第15節)「偽善者たちよ、汝らのうち誰が、安息日に自分の牛や驢馬を解いて、水を飲ませに連れて行かないか。」

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.175.2

2

Cur non aliud animal indicavit, nisi ut ostenderet, adversantibus licet Synagogae principibus, futurum tamen ut Judaicus et gentilis populus sitim corporis, aestusque mundi istius Dominici fontis ubertate deponat?

PL 15, 1745C

なぜ他の動物を挙げなかったのか。会堂の長たちが逆らおうとも、ユダヤ人の民と異邦人の民が、体の渇きとこの世の暑熱を、主の泉の豊かさによって捨てることになる、ということを示すためではないか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.175.3

3

Agnovit enim bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui (Esai. I, 3) . Itaque ille populus qui antea feni vilis quod priusquam evellatur arescit, alimonia pascebatur, panem illum qui e coelo descendit accepit.

PL 15, 1745C

「牛は自分の所有者を知り、驢馬は自分の主の飼い葉桶を知っていた」(イザヤ1:3)からである。それゆえ、以前は、引き抜かれる前に枯れてしまう安っぽい干し草の糧で養われていたあの民は、天から降ったあのパンを受けた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.175.4

4

Et ideo per vocationem duorum populorum Ecclesiam dicit salvam futuram, quae tempore Legis impleto, et Dominicae resurrectionis aetate, tempus suae absolutionis acceperat. Quam clemens ergo Dominus, quam pius in utroque, cum aut miseretur, aut vindicat!

PL 15, 1745C

そして、二つの民の召しによって、教会が救われると主は言う。教会は、律法の時が満たされ、主の復活の時代に、自らの解放の時を受けたのである。それゆえ主は、憐れむときも罰するときも、いかに寛大で、いかに情け深いことか。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.175.5

5

In Synagogae typo arborem excidi jubet, in typo Ecclesiae feminam salvat. Quam dulcis parabola! facilis autem solutio. Vinculum vinculo comparat; ut insimulatione Judaeorum actus ipsorum redarguatur.

PL 15, 1745D

会堂の予型においては木を切り倒せと命じ、教会の予型においては女を救う。なんと甘美なたとえか。しかも解き明かしは容易である。縄目を縄目に比べ、ユダヤ人の〔主への〕咎め立てによって、彼ら自身の行いが論駁されるようにしている。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.175.6

6

Nam cum ipsi animalibus sabbato solvant vincula, reprehendunt Dominum, qui homines a peccatorum vinculis liberavit.

PL 15, 1746A

彼ら自身は安息日に家畜の縄目を解くのに、人々を罪の縄目から解き放った主を咎めるからである。