ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput XII 第6巻 第XII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1671C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.12.1

1

(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix. Hoc loco plerique pati videntur scrupulum, et serere quaestiones, utrumnam videantur Evangelistae duo discordasse de fide; an vero aliquam in dictorum diversitate diversitatem signare voluisse mysterii?

PL 15, 1671C

(第37節)「見よ、町で罪人であった女が」。この箇所で、多くの人々は引っかかりを覚え、問いをまいているようである。二人の福音書記者は信仰について食い違ったように見えるのか、それとも、言葉の違いのうちに、奥義の何らかの違いを示そうとしたのか、と。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.12.2

2

Habes enim in Evangelio secundum Matthaeum quia Jesus cum venisset in Bethaniam, in domum Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et recumbente illo, fudit super caput ejus (Matth. XXVI, 6 et 7) .

PL 15, 1671C

あなたはマタイによる福音書にこう見いだす。イエスがベタニアの、重い皮膚病の者シモンの家に来たとき、高価な香油の入った石膏の壺を持つ女が彼に近づき、彼が席に着いている間に、その頭に注いだ(マタイ26:6、7)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.12.3

3

Deinde istic: Pharisaeus intra se dicit, quod si esset propheta, sciret peccatricem, et unguentum ejus vitare deberet (Ibid., 8) . Illic unguento effuso discipuli conqueruntur.

PL 15, 1671C

次いでここでは、ファリサイ派の人が心の内で言う。もし預言者であったなら、罪人の女を知り、彼女の香油を避けねばならないはずだ、と(マタイ26:8)〔引照はミーニュの刷るまま。マタイ26:8 は弟子たちの不平の箇所で、ここのファリサイ派の人の言葉(ルカ7:39)とは合わない〕。あちらでは、香油が注がれたことで弟子たちが不平を言う。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.12.4

4

Utrumque igitur explicandum est, sed ante quod scriptorum ordine prius est, priorem quoque ordinem interpretationis accipiat.

PL 15, 1671D

それゆえ、両方とも解き明かされなければならないが、まず、書かれた順序で先にあるものを、解釈の順序でも先に取ることにしよう。