ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXCVI 第7巻 第CXCVI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1752B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.196.1

1

(Vers. 18-21.) Postremum quasi emeritae militiae viro contemnendarum stipendium praescribitur facultatum; quod neque ille qui studiis intentus inferioribus possessiones sibi terrenas coemit, regnum coeli possit adipisci, cum Dominus dicat: Vende omnia tua, et sequere me (Matth. XIX, 21) ; nec ille qui emit boves, cum Elisaeus occiderit, et populo diviserit quos habebat (III Reg. XIX, 21) : et ille qui ducit uxorem, cogitet quae mundi sunt, non quae Dei.

PL 15, 1752B

(第18–21節)最後に、いわば兵役を務め終えた者に、財産を軽んじることが俸給として定められる〔quod 以下はその中身を説明する節と取った〕。すなわち、より低い事柄に心を向けて地上の所有地を買い集める者は、天の国を得ることができない。主が「汝のものをすべて売り、私に従え」と言うからである(マタイ19:21)。牛を買う者も得ることができない。エリシャは自分の持っていた牛を屠り、民に分けたからである(列王記三19:21)。そして妻を迎える者は、神のことではなく世のことを思う。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.196.2

2

Non quo conjugium reprehendatur, sed quia ad majorem honorem vocetur integritas; quoniam Mulier innupta et vidua cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34) .

PL 15, 1752B

結婚が咎められているのではなく、純潔がより大きな名誉へと召されているのである。「夫のない女とやもめは、体も霊も聖となるように、主のことを思う。しかし夫のある女は、夫に気に入られようと、世のことを思う」(一コリント7:34)からである。