ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput XXIII 第5巻 第XXIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1642B · 7 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.23.1

1

(Vers. 36.) Dixit enim similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram de vestimento novo immittit in vestimentum vetus.

PL 15, 1642B

(第36節)実に彼は彼らにたとえを語った。「新しい衣から継ぎ当てを取って、古い衣に縫い付ける者はいない」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.23.2

2

Dixerat filios sponsi, hoc est, filios Verbi, qui per lavacri regenerationem in jus divinae generationis assumpti sunt, quamdiu cum illis est sponsus, jejunare non posse.

PL 15, 1642B

彼は、花婿の子らが、すなわち言葉の子らが、再生の洗いによって神的な誕生の権利へと受け入れられた者たちが、花婿が彼らとともにいる間は断食することができない、と言っていた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.23.3

3

Non utique hoc jejunium relegatur, quo conficitur caro, et corporalis luxuria castigatur; hoc enim jejunium nos commendat.

PL 15, 1642B

もちろん、肉が消耗し、体の放縦が懲らしめられるあの断食は、退けられているのではない。実にこの断食は我々を推薦するものである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.23.4

4

Nam quemadmodum discipulos hic jejunare prohiberet, cum ipse Dominus jejunaret (Luc. IV, 2) ; cum postremo diceret nequissimos spiritus nonnisi jejuniis et orationibus solere superari (Matth. XVII, 21) ?

PL 15, 1642B

実に、主自身が断食したのに(ルカ4:2)、どうして彼がここで弟子たちに断食を禁じたであろうか。しかも最後には、最も邪悪な霊は断食と祈りによってしか打ち負かされないのが常だと言ったのに(マタイ17:21)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.23.5

5

Denique etiam hoc loco jejunium vestimentum appellavit vetus, quod exuendum Apostolus aestimavit dicens: Exspoliate vos veterem hominem cum actibus ejus; et induite eum qui baptismatis sanctificatione renovatur (Coloss. III, 9 et 10) .

PL 15, 1642C

実に、この箇所でも彼は断食を古い衣と呼んだ。使徒はこれを脱ぐべきものと見なして言う。「汝らは古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、洗礼の聖別によって新しくされる者を着よ」(コロサイ3:9、10)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.23.6

6

In eamdem igitur formam series convenit praeceptorum, ne actus veteris et novi hominis misceamus; cum ille corporalis exterior opera carnis operetur, et hic interior qui renascitur, non versicoloram speciem veterum novorumque debeat habere gestorum, sed concolor Christo illum studio mentis imitari, cui renatus est in lavacro.

PL 15, 1642C

それゆえ、戒めの連なりは同じ型に合致する。古い人と新しい人の行いを混ぜないためである。あの体的で外的な人は肉の業を行い、再び生まれる内なる人は、古い行いと新しい行いの色とりどりの装いを持つべきではなく、キリストと同じ色になって、洗いにおいてその者のものとして再び生まれたキリストに、精神の熱意をもって倣うべきだからである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.23.7

7

Absint igitur decolora mentis velamina, quae displicent sponso; displicet enim ei, qui vestem non habuerit nuptialem. Sponso autem quid potest placere, nisi pax animi, puritas cordis, charitas mentis?.

PL 15, 1642C

それゆえ、精神の色あせた覆いは去れ。それは花婿に気に入られない。実に、婚礼の衣を持たなかった者は、彼に気に入られない。花婿に気に入られるものは、心の平和、心根の清さ、精神の愛のほかに何があろうか。