ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber V, Caput LIII 第5巻 第LIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1650C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.53.1

1

Beati, inquit, pauperes. Non omnes beati pauperes; paupertas enim media est: possunt et boni et mali esse pauperes. Nisi forte ille intelligendus pauper beatus, quem Propheta descripsit dicens: Quia melior pauper justus quam dives mendax (Prov. XIX, 1) .

PL 15, 1650C

「幸いである、貧しい者たち」と言う。すべての貧しい者が幸いなのではない。貧しさは中間のものであり、善人も悪人も貧しくありうる。ただし、預言者が描いたあの貧者こそ幸いな貧者と解すべきなら別である。預言者はこう言った。「義なる貧者は、偽る富者にまさる」(箴言19:1)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.53.2

2

Beatus pauper qui clamavit, et Dominus exaudivit eum: pauper a crimine, pauper a vitiis, pauper in quo mundi princeps nihil invenit: pauper illius aemulus pauperis, qui cum dives esset, propter nos pauper factus est.

PL 15, 1651A

幸いな貧者とは、叫び、主が聞き入れた者である。罪から貧しい者、悪徳から貧しい者、世の君が何も見出さない者、富んでいたのに我々のゆえに貧しくなったあの貧者を倣う者である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 5.53.3

3

Unde plene Matthaeus aperuit, dicens: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3) ; pauper enim spiritu non inflatur, non extollitur mente carnis suae.

PL 15, 1651A

それゆえマタイは完全に明らかにして言った。「幸いである、霊において貧しい者たち」(マタイ5:3)。霊において貧しい者は、膨れ上がらず、自分の肉の精神によって高ぶらないからである。