ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber IX, Caput XXIX 第9巻 第XXIX章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1800C · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.29.1

1

Vinea typus noster est, quod populus Dei vitis aeternae radice fundatus, supereminet terris, ac solum vile praetexens, nunc gemmanti flore pubescit, nunc circumfusa viriditate vestitur, nunc mite jugum suscipit, cum maturioribus brachiis quasi sarmentis secundae vitis adoleverit.

PL 15, 1800C

ブドウ畑が我々の予型であるのは、神の民が、永遠のブドウの木の根に据えられて地の上に高くそびえ、卑しい土を覆いながら、あるときは芽吹く花で若やぎ、あるときは周りに広がる緑をまとい、あるときは穏やかな軛を受けるからである。それは、第二のブドウの木の、より熟した腕、いわば蔓として成長したときである〔secundae は「第二の」とも「順調な」とも取れる。「第二の」と取った〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.29.2

2

Agricola quippe omnipotens pater, vitis est Christus (Joan. XV, 1 et seq.) : at vero nos palmites, qui nisi fructum feramus in Christo, cultoris aeterni falce succidimur.

PL 15, 1800C

実に、農夫は全能の父であり、ブドウの木はキリストである(ヨハネ15:1以下)。我々は枝であって、キリストにあって実を結ばなければ、永遠の耕作者の鎌で切り落とされる。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.29.3

3

Recte igitur vinea Christi populus nominatur, vel quod crucis in fronte praetexatur indicium, vel quod fructus ejus postrema anni legatur aetate, vel quod omnibus ut ordinibus vinearum, ita pauperibus atque divitibus, humilibus atque potentibus, servis ac dominis in Ecclesia Dei aequa dimensio, nulla discretio sit: ut vitis maritatur arboribus; ita corpus animae, anima quoque corpori conjugatur: ut vinea dum jugatur, erigitur; et recisa non minuitur, sed augetur: ita sancta plebs dum ligatur, exuitur: dum humiliatur, attollitur: dum reciditur, coronatur.

PL 15, 1800C

それゆえ、民がキリストのブドウ畑と呼ばれるのは正しい。一つには、額に十字架の印が掲げられているから。一つには、その実が一年の最後の季節に摘まれるから。一つには、ブドウ畑のあらゆる畝に等しく、貧しい者にも富む者にも、低い者にも有力な者にも、僕にも主人にも、神の教会においては等しい割り当てがあり、区別がないからである。ブドウの木が木々に嫁がされるように、体は魂に、魂もまた体に結ばれる。ブドウ畑が棚に結ばれるとき高く上げられ、剪定されても減らず、かえって増えるように、聖なる民も、縛られるとき〔葉を〕剥ぎ取られ、低くされるとき高く上げられ、切り戻されるとき冠を戴く。

Expositio Evangelii secundum Lucam 9.29.4

4

Quinetiam ut tener surculus veteri abscissus ex arbore, in alterius fetu radicis inseritur: ita populus hic sanctus surculi veteris cicatricibus enodatis, in illo crucis ligno tamquam gremio piae parentis fotus inolescit: Spiritusque sanctus sicut in altas demissus terrarum scrobes, ita in hoc carcereum corpus infusus, aquae salutaris irriguo diluit quidquid est fetidum, membrorumque nostrorum habitus in coelestem erigit disciplinam.

PL 15, 1800D

さらに、柔らかな若枝が古い木から切り離されて、別の根の生長に接ぎ木されるように、この聖なる民も、古い若枝の傷痕の節が取り除かれて、あの十字架の木において、慈愛深い親の懐に温められるかのように根づき、育つ。また聖なる霊は、地の深い穴に注がれるように、この牢獄のような体に注がれて、救いの水の灌漑によって悪臭あるものをことごとく洗い流し、我々の肢体のありようを天上の規律へと引き上げる。