Expositio Evangelii secundum Lucam 6.54.1
(Vers 41, 42.) Et ecce venit vir cui nomen Jairus, et ipse princeps Synagogae erat; et cecidit ante pedes Jesu, rogans eum ut intraret domum suam; quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur.
PL 15, 1682A(第41、42節)「見よ、その名をヤイロという人が来た。彼もまた会堂の長であった。彼はイエスの足もとにひれ伏し、自分の家に入ってくれるよう願った。彼には十二歳ほどのひとり娘がいて、その娘が死にかけていたからである。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.54.2
Reliquerat in Gerasenis Synagogam Christus, ut diximus; et quem sui non receperat, excepimus alieni, excepimus quem exspectabamus. Nec nobis igitur a quibus exspectabatur, diu defuit; nec ad illos, si rogetur, redire fastidit.
PL 15, 1682Aキリストは、すでに述べたとおり、ゲラサ人のもとに会堂を残した。そして、自分の民が受け入れなかった彼を、他の民である我々が迎え入れた。待ち望んでいた彼を我々は迎え入れたのである。それゆえ彼は、自分を待ち望んだ我々のもとにも長くは欠けておらず、請われるなら、彼らのもとへ戻ることも嫌がらない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.54.3
Vir enim iste princeps Synagogae, cui filia erat unica, pro Synagogae pereuntis remedio precabatur, quae urgebatur in mortem; quia deserebatur a Christo.
PL 15, 1682Bこの人は会堂の長であり、ひとり娘を持っていた。彼は、滅びゆく会堂の癒しのために祈っていた。会堂はキリストに見捨てられたために、死へと追い立てられていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.54.4
Quem putamus Synagogae principem esse, nisi Legem, cujus contemplatione Dominus Synagogam non penitus dereliquit, sed medicinam salutis credentibus reservavit?
PL 15, 1682B会堂の長とは、律法でなくて誰だと考えようか。律法を顧みて、主は会堂を完全には見捨てず、信じる者たちのために救いの薬を取っておいた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.54.5
Ad hanc ergo principis filiam dum properat Dei Verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta Ecclesia de gentibus congregata, quae inferiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide praeripuit sanitatem.
PL 15, 1682B神の言葉は、イスラエルの子らを救うために、この長の娘のもとへ急いでいた。だが、諸国民から集められた聖なる教会は、下劣な罪に堕ちて滅びかけていたが、他の者たちのために備えられていた癒しを、信仰によって先に奪い取った。