ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber X, Caput CLI 第10巻 第CLI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1842A · 4 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.151.1

1

Sic igitur temperandum est, ut neque mane Dominica, quae est prima post sabbatum, neque sabbato resurrectio facta credatur. Nam quomodo triduum compleretur? non ergo vesperascente die, sed noctis vespere resurrexit. Denique Graecus sero dixit, hoc est, ὀψέ.

PL 15, 1842A

したがって、こう調整して理解せねばならない。復活が、安息日の後の第一日である主日の朝に起こったとも、安息日に起こったとも信じられてはならない。そうでなければ、三日間はどうして満ちるだろうか。それゆえ、日が暮れかかるときではなく、夜の宵に復活したのである。実にギリシア語は「遅く」と言う。すなわち「オプセー」〔ギリシア語。「遅く」の意〕である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.151.2

2

Sero autem et horam signat in occasu dici, et cujusque rei significat tarditatem; quomodo si dicas: Sero mihi suggestum est, id est, tarde.

PL 15, 1842B

「遅く」は、日の沈むときの時刻を示すこともあれば、あらゆる物事の遅れを意味することもある。たとえば「遅く私に進言された」と言えば、すなわち遅れて、ということである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.151.3

3

Sero venit, id est, post praestitutum tempus advenit: et licet mane sequenti die venerit, sero est tamen, ubi agendi tempus emensum est.

PL 15, 1842B

「遅く来た」とは、定められた時の後に来たということである。たとえ翌日の朝に来たとしても、事を行うべき時が過ぎ去っているなら、それでも遅いのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 10.151.4

4

Est et sero tempus noctis profundum, ut si dicas: Sero ad lucubrandum surrexit, id est, non vespertino tempore, sed profunda nocte surrexit.

PL 15, 1842B

また「遅く」は、夜の深い時を言うこともある。たとえば「遅く、夜なべをしようと起きた」と言えば、すなわち宵の時ではなく、深夜に起きたということである。