Expositio Evangelii secundum Lucam 7.34.1
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei. Itaque cum religiosum humandi acceperimus officium, quemadmodum hic paterni quoque funeris sepultura prohibetur, nisi ut intelligas humana posthabenda divinis?
PL 15, 1708B(第60節)「許せ、死者たちに自分たちの死者を葬らせよ。しかし汝は行って、神の国を告げ知らせよ」。我々は、埋葬が敬虔な務めであると受け取っているのに、ここで父の葬儀の埋葬までもが禁じられるのは、人間のことが神のことよりも後に置かれるべきだと、あなたが悟るためでなくて何であろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.34.2
Bonum studium, sed majus impedimentum; nam qui partitur studium, derivat affectum (Act. VI, 2 et seq.) : et qui dividit curam, differt profectum (Luc. X, 4) .
PL 15, 1708C善い熱意ではあるが、より大きな妨げである。熱意を分ける者は心情をそらし(使徒言行録6:2以下)、気づかいを分ける者は進歩を遅らせるからである(ルカ10:4)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.34.3
Ergo prius obeunda quae maxima sunt; nam et apostoli, ne occuparent studium dispensandi, ministros pauperibus ordinarunt: et ipsis cum a Domino mitterentur, neminem in via salutare praescriptum est: non quod benevolentiae displiceret officium, sed quod persequendae devotionis intentio plus placeret.
PL 15, 1708Cそれゆえ、まず最も大いなることを果たさねばならない。使徒たちもまた、分配の仕事に心を奪われないために、貧しい者たちのために奉仕者を任じ、また彼ら自身も、主によって遣わされるときには、道で誰にも挨拶しないよう定められた。それは好意の務めが気に入らなかったからではなく、献身を追い求める志のほうがいっそう気に入ったからである。