ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber I, Caput XXII 第1巻 第XXII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1542B · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.22.1

1

(Vers. 8, 9, 10.) Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Dominum Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini: et omnis populus foris orabat hora incensi.

PL 15, 1542B

(第8、9、10節)「ザカリアが、自らの組の順番で、神なる主の前に祭司の務めを果たしていたとき、祭司職の慣わしにしたがって、くじが当たり、主の神殿に入って香をたくことになった。そして、民はみな、香の時刻に外で祈っていた」。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.22.2

2

Videtur hic sanctus Zacharias summus designari sacerdos; quia, sicut lectum est de priore tabernaculo in quod semper intrabant sacerdotes ministeria consummantes, non uno tantum anni tempore intrabant in templum: in secundo autem semel in anno singularis summus sacerdos non sine sanguine, quem offerret pro se et populi delictis (Hebr. X, 6 et 7) .

PL 15, 1542B

ここで聖ザカリアは、大祭司を示していると見える。読まれるとおり、先の幕屋には、祭司たちが務めを果たしつつ常に入っていたが、彼らが神殿に入ったのは、一年のうちの一つの時期だけではなかった。これに対し第二の〔幕屋〕には、年に一度、ただ一人の大祭司が、血を携えずには入らなかった。その血は、自分と民の罪のために献げるものである(ヘブライ10:6、7)〔底本の番号のまま。引かれた事柄は9章6–7節に当たる〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.22.3

3

Hic est ille summus sacerdos, qui adhuc sorte quaeritur; quia verus adhuc ignoratur: qui enim sorte legitur, humano judicio non comprehenditur. Ille igitur quaerebatur, et alius figurabatur.

PL 15, 1542C

この者こそ、なおくじによって探し求められている、かの大祭司である。真の大祭司は、なお知られていないからである。くじによって選ばれる者は、人間の判断では捉えられない。それゆえ、かの者が探し求められ、別の者が象られていた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.22.4

4

Ille quaerebatur verus in aeternum sacerdos, cui dicitur: Tu es sacerdos in aeternum (Psal. CIX, 4) : qui non hostiarum cruore, sed proprio sanguine Patrem Deum generi reconciliaret humano.

PL 15, 1542C

探し求められていたのは、永遠にわたる真の祭司である。彼に向かって「汝は永遠に祭司である」と言われる(詩篇109:4)。彼は、いけにえの獣の血によってではなく、自らの血によって、父なる神と人類とを和解させる者である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 1.22.5

5

Sed tunc sanguis fundebatur in specie, et in specie sacerdos ordinabatur: nunc quia veritas venit, relinquamus speciem, veritatem sequamur. Et tunc quidem vices erant, nunc autem est perpetuitas. Erat ergo, et certe erat cujus vices etiam gerebantur.

PL 15, 1542C

しかし、そのときには、外形において血が流され、外形において祭司が任じられた。いま真理が来たのだから、外形を捨て、真理に従おう。また、そのときには交替があったが、いまは永続がある。それゆえ、その代わりが務められていた当の者は、存在した。確かに存在したのである。