Expositio Evangelii secundum Lucam 5.60.1
Vide igitur ordinem. Oportet te fieri pauperem spiritu; humilitas enim spiritus divitiae virtutum sunt. Nisi pauper fueris, mitis esse non poteris.
PL 15, 1652Cそれゆえ、順序を見よ。あなたは霊において貧しい者とならねばならない。霊のへりくだりは、徳の富だからである。貧しい者でなければ、柔和であることはできない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.60.2
Qui mitis est, potest lugere praesentia; qui inferiora luget, potest desiderare meliora; qui superiora quaerit, inferiora devitat; ut et ipse a superioribus adjuvetur; qui miseretur, cor suum mundat. Quid est enim mundare animum, nisi sordem mortis abolere?
PL 15, 1652C柔和な者は、現在の事柄を嘆くことができる。低いものを嘆く者は、より善いものを望むことができる。より高いものを求める者は、低いものを避ける。それは、彼自身も上のものから助けられるためである。憐れむ者は、自らの心を清める。心〔animum〕を清めるとは、死の汚れを除くことでなくて何であろう。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.60.3
Eleemosyna enim a morte liberat (Tob. IV, 11): patientia vero perfectio est charitatis. Qui autem patitur persecutionem, in ultimo certamine constitutus probatur adversis; ut cum legitime certaverit, coronetur.
PL 15, 1652C施しは死から解放する(トビト記4:11)。そして、忍耐こそ愛の完成である。迫害を受ける者は、最後の闘いに置かれて、逆境によって試される。それは、正しく闘ったとき、冠を授けられるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 5.60.4
Hos quidam gradus volunt esse virtutum, per quos ab ultimis ad superiora possimus ascendere.
PL 15, 1652Dある人々は、これらを徳の階梯と見なしたがる。その階梯によって、我々は最も低い所から高い所へと登ることができるというのである。