Expositio Evangelii secundum Lucam 1.41.1
Et ipse erat annuens illis. Remansit ergo mutus Zacharias et erat innuens illis. Quid est nutus, nisi quidam sine verbo corporalis actus, indicare moliens, nec exprimens voluntatem: quidam, suprema morte, voce suppressa, mutus sermo morientium?
PL 15, 1550A「そして彼自身は彼らに合図を送っていた」。ザカリアはそれゆえ口がきけないままで、彼らに合図を送っていた。合図とは、言葉のない体の動作、示そうと努めつつ、意志を言い表せないもの、あるいは、死の間際に声を抑えられた、死にゆく者たちの無言の言葉でなくて何であろうか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.41.2
Nonne tibi videtur huic similis esse populus Judaeorum, ita irrationabilis, ut actuum suorum non possit praestare rationem: qui in ultimo spei vitalis obitu constitutus, vocem quam habebat, amiserit: quae titubantis actu corporis signum verbi cupiat explicare, non verbum?
PL 15, 1550Aあなたには、ユダヤ人の民が、この者に似ていると見えないか。道理を欠くあまり、自らの行いの理由を示すことさえできず、命の望みの最後の終わりに置かれて、持っていた声を失い、よろめく体の動きによって言葉の合図を示そうと望み、言葉そのものは示さない〔関係詞 quae の先行詞は定かでない。民と取った〕。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.41.3
Mutus ergo populus sine ratione, sine verbo. Cur enim tibi magis videatur mutus esse qui sonum quam qui mysterium nescit? Et est profecto vox operum, fideique clamor, sicut lectum est: Sanguis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) .
PL 15, 1550Aそれゆえ、民は道理なく、言葉なく、口がきけない。実際、なぜあなたには、音を知らない者のほうが、奥義を知らない者よりも口がきけないと見えるのか。そしてまことに、行いの声があり、信仰の叫びがある。「汝の兄弟の血が私に向かって叫んでいる」と読まれるとおりである(創世記4:10)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.41.4
Et ille clamat, qui in corde suo clamat per diem. Qui ergo cordis clamorem perdidit, perdidit etiam linguae. Nam qui distinctionem fidei non tenet, quomodo potest tenere verborum?
PL 15, 1550Bまた、昼の間じゅう自らの心のうちで叫ぶ者も、叫んでいる。それゆえ、心の叫びを失った者は、舌の叫びをも失った。信仰の区別を保たない者が、どうして言葉の区別を保てようか。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.41.5
Et ante quidem Moyses dixerat quia loqui non poterat (Exod. IV, 10) : sed posteaquam dixit, verbum accepit, et bonorum operum edidit claritatem. Ergo sicut Moyses typus populi fuit, et typus Legis, ita etiam Zacharias tacuit.
PL 15, 1550Bそして以前にモーセは、話すことができないと言った(出エジプト記4:10)。しかし、そう言ったのちに言葉を受け、善き行いの輝きを現した。それゆえ、モーセが民の予型であり、律法の予型であったように、ザカリアもまた黙したのである。