ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput LXXVIII 第2巻 第LXXVIII章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1580D · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.78.1

1

(Vers. 15, 16.) Aestimante autem populo et cogitante in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus; respondit dicens: Ego quidem vos baptizo in aqua, in poenitentia. Videbat ergo Joannes cordis occulta. Sed consideremus cujus haec gratia.

PL 15, 1580D

(第15、16節)「民が思いめぐらし、心の中でヨハネについて、もしやこの人がキリストではないかと考えていたとき、彼は答えて言った。『私は確かに水で、悔い改めのために、汝らに洗礼を授ける。』」ヨハネは、したがって、心の隠れたことを見ていた。しかし、これは誰の恩寵によるのかを考えよう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.78.2

2

Quemadmodum autem prophetis palam fiant cordis occulta, Paulus ostendit dicens: Occulta quoque cordis ejus manifesta fient: et procidens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus est in vobis (I Cor. XIV, 25) .

PL 15, 1581A

預言者たちに心の隠れたことがどのようにして明らかにされるかを、パウロが示して言う。「その者の心の隠れたことも明らかにされ、顔を伏せて神を拝し、神が確かに汝らの内にいると告げるであろう」(一コリント14:25)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.78.3

3

Dei ergo munus est qui revelat, non virtus hominis qui divino magis adjuvatur beneficio, quam naturali cernit officio. Quo autem proficit ista cogitatio Judaeorum, nisi ut secundum Scripturas venisse Christum probetur?

PL 15, 1581A

したがって、これは啓示する神の賜物であって、人間の力ではない。人間は、本性の働きによって見分けるよりも、神的な恵与によって助けられている。では、ユダヤ人たちのこの考えは何の役に立つのか。聖書に従ってキリストが来たことが証明されること以外に。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.78.4

4

Erat enim qui exspectabatur; et ipse utique qui exspectabatur, non is qui non exspectabatur, advenit. Quid autem ineptius quam quod is qui in alio aestimatur, in seipso esse non creditur? Quem per mulierem venturum putabant, per virginem venisse non credunt.

PL 15, 1581A

待ち望まれていた者がいたのであり、まさに待ち望まれていた者が来たのであって、待ち望まれていなかった者が来たのではない。しかし、他の者において思いなされていた者が、自分自身においては〔その者〕であると信じられないことほど、愚かなことがあろうか。女を通して来ると彼らが思っていた者が、おとめを通して来たことを、彼らは信じない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.78.5

5

Quae Deo secundum carnem dignior generatio, quam ut immaculatus Dei Filius immaculatae generationis servaret etiam in suscipiendo corpore puritatem? Et utique divini adventus signum in virginis partu, non in mulieris constitutum est.

PL 15, 1581B

肉に従って神にふさわしい誕生とは、汚れなき神の子が、体を受けるときにも、汚れなき誕生の純潔を保つこと以上に何があろうか。そして確かに、神の到来のしるしは、女ではなくおとめの出産に置かれている。