Expositio Evangelii secundum Lucam 4.46.1
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua. Non mediocriter invidia proditur, quae civicae charitatis oblita, in acerba odia causas amoris inflectit.
PL 15, 1626A(第24節)「アーメン、汝らに言う。預言者は誰も、自分の故郷では受け入れられない」。妬みは並々ならず露わにされる。それは市民の愛を忘れ、愛の理由を苛烈な憎しみへと曲げる。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.46.2
Simul hoc exemplo pariter et oraculo declaratur quod frustra opem misericordiae coelestis exspectes, si alienae fructibus virtutis invideas; aspernator enim Dominus invidorum est, et ab iis qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae potestatis avertit.
PL 15, 1626A同時に、この例によっても託宣によっても、他人の徳の実りを妬むなら、天の慈しみの助けを待ち望んでも無益であることが示される。主は妬む者を退け、神の賜物を他人において迫害する者たちから、己の権能の奇跡を遠ざけるからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 4.46.3
Dominicae quippe carnis actus divinitatis exemplum est: et invisibilia nobis ejus per ea quae sunt visibilia demonstrantur.
PL 15, 1626A主の肉の行いは、神性の範例だからである。神の見えないものは、見えるものを通して我々に示される。