ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Prologus, Caput VI 序 第VI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1531C · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.6.1

1

Haec igitur cum legimus, diligenter consideremus, ut in ipsis locis nobis possint melius elucere. Qui enim quaerit, inveniet: et qui pulsai aperietur ei (Matth. VII, 8) . Aperit sibi diligentia januam veritatis, et ideo praeceptis coelestibus pareamus.

PL 15, 1531C

それゆえ、これらを読むとき、よく注意して考えよう。まさにその箇所において、これらがよりよく我々に明らかになり得るように。「求める者は見いだし、叩く〔底本の刷りは活字が欠けて pulsai と見えるが、pulsat と読む〕者には開かれる」(マタイ7:8)からである。注意深さは自らのために真理の戸を開く。それゆえ、天の命令に従おう。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.6.2

2

Neque enim otiose dictum est homini, quod nulli aliorum animantium: In sudore vultus tui manducabis panem tuum (Gen. III, 19) .

PL 15, 1531C

実に、他のどの生き物にも向けられなかった言葉が人に向けられたのは、理由なきことではない。「汝は顔の汗によって汝のパンを食べる」(創世記3:19)。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.6.3

3

His enim animalibus quae natura irrationabilia sunt, jussu Dei terra pabulum ministrare praecepta est: soli autem homini, ut rationabile quod accepit, exerceat, vitae cursus in labore praescribitur.

PL 15, 1531C

本性において理性を欠くこれらの生き物には、神の命令によって、地が飼料を供するよう命じられている。だが、人だけには、受けた理性的なものを働かせるために、生の歩みが労苦において定められている。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.6.4

4

Qui enim non est contentus animalium pabulo caeterorum, cui non satis est lignum fructiferum in commune omnibus ad escam datum: sed delicias sibi variarum exquirit epularum, delicias sibi transmarinis arcessit e terris, delicias verrit e fluctibus, recusare non debet, qui labore victum requirit, brevem si laborem pro vita subeat aeterna.

PL 15, 1531C

他の生き物の飼料に満足せず、すべての者に共通の食物として与えられた実り豊かな木では足りず、様々な饗宴の贅沢を自分のために求め、海の彼方の地から贅沢を呼び寄せ、波間から贅沢をさらい取る者は、労苦によって糧を求める以上、永遠の生命のために短い労苦を引き受けるのを拒んではならない。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.6.5

5

Itaque si quis in haec sacratarum disputationum certamina veniens, exuat se vitae hujus exposita ad errorem sollicitudine, et nudus malitiae, athleta pietatis oleo spiritali velut quaedam animae membra perfusus, suscipiat certamina veritatis, haud dubie perpetua promerebitur sacratarum praemia coronarum.

PL 15, 1531D

それゆえ、もしこの聖なる論議の闘いに入ろうとする者が、この生の、迷いに晒された煩いを脱ぎ捨て、悪意を脱いだ裸の者として、敬虔の競技者として、いわば魂の肢体に霊の油を注がれて、真理の闘いを引き受けるなら、疑いなく、聖なる冠の絶えざる報いを得るであろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam prol.6.6

6

Bonorum enim laborum nobilis fructus est: et quanto plura certamina, tanto praecellentior corona virtutum.

PL 15, 1532A

善い労苦の実りは尊い。そして、闘いが多いほど、徳の冠はいっそう卓越する。