ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VI, Caput LXXI 第6巻 第LXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1686C · 3 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.71.1

1

Ubique igitur mysterii ordo servatur; ut prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea alimonia mensae coelestis exuberet: quamquam nondum validioribus haec turba reficiatur alimentis, neque Christi corpore et sanguine jejuna solidioris fidei corda pascantur.

PL 15, 1686C

こうして至るところで奥義の秩序が守られている。まず罪の赦しによって傷に薬が与えられ、そののちに天の食卓の食べ物が豊かになる。もっとも、この群衆はまだより強い食物によって養われてはおらず、より堅固な信仰に飢えた心も、まだキリストの体と血によって養われてはいない。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.71.2

2

Lacte, inquit, vos potavi, non esca; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2) . In modum lactis quinque sunt panes. Esca autem solidior corpus est Christi, potus vehementior sanguis est Domini.

PL 15, 1686D

「私は汝らに乳を飲ませた。食物ではない。汝らはまだ〔それに〕耐えられなかったし、今もなお耐えられない」(一コリント3:2)。五つのパンは乳に当たる。より堅い食物はキリストの体であり、より強い飲み物は主の血である。

Expositio Evangelii secundum Lucam 6.71.3

3

Non statim a primo epulamur omnia, neque potamus omnia. Hoc primum, inquit, bibe (Esai. IX, 1) . Est ergo primum, est etiam secundum quod bibas. Est et primum quod manduces, est etiam secundum, est tertium. Primum quinque panes sunt, secundum septem, tertium ipsum corpus est Christi.

PL 15, 1686D

我々は最初からすべてを食べるのでも、すべてを飲むのでもない。「これをまず飲め」と言う(イザヤ9:1)。したがって、あなたが飲むべき最初のものがあり、第二のものもある。食べるべき最初のものがあり、第二のものも、第三のものもある。最初は五つのパン、第二は七つ、第三はキリストの体そのものである。