Expositio Evangelii secundum Lucam 1.13.1
Tinea haereticus est, tinea Photinus est, tinea tua Arrius est. Scindit vestimentum, qui separat a Deo Verbum. Scindit vestimentum Photinus, cum legit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat (Joan. I, 1) .
PL 15, 1539A異端者は虫である。フォティヌスは虫である。あなたにとっての虫はアレイオスである。言葉を神から分ける者は衣を裂く。フォティヌスは、「初めに言葉があり、言葉は神とともにあり、神であった」と読むとき(ヨハネ1:1)〔「神であった」で句を切り、「言葉」を次の文に回す読みを言う〕、衣を裂く。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.13.2
Integrum enim vestimentum est, si legas: Et Deus erat Verbum. (Ibid.) Scindit vestimentum qui separat a Deo Christum. Scindit vestimentum qui legit: Haec est autem vita aeterna; ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII, 3) ; nisi cognoscat et Christum.
PL 15, 1539A実に、「そして言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕」(ヨハネ1:1)と読むなら、衣は完全である。キリストを神から分ける者は衣を裂く。「永遠の生命とは、彼らが、唯一の真の神である汝を知ることである」(ヨハネ17:3)と読みながら、キリストをも知らないなら、衣を裂く。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.13.3
Non enim solum Patrem vere Deum cognoscere vita aeterna est: sed etiam Christum cognoscere verum Deum, verum de vero, Deum de Deo, vita est sempiterna. Tinea est Christum cognoscere sine divinitatis fide, aut corporis sacramento.
PL 15, 1539A父を真の神として知ることだけが永遠の生命なのではない。キリストを、真の神、真の神から出た真の神、神から出た神として知ることもまた、とこしえの生命だからである。神性への信仰なしに、あるいは体の秘義なしにキリストを知ることは、虫である。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.13.4
Tinea est Arrius, tinea est Sabellius. Patitur has tineas spiritus fluctuantium: patitur has tineas spiritus qui non credit quia Pater et Filius divinitate unum sunt: Scindit quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , qui unum per discretas substantias dividit.
PL 15, 1539Bアレイオスは虫であり、サベリウスは虫である。揺れ動く者たちの霊は、これらの虫に蝕まれる。父と子が神性において一つであることを信じない霊は、これらの虫に蝕まれる。一つのものを区別された実体に分ける者は、「私と父とは一つである」と書かれたもの(ヨハネ10:30)を裂く。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.13.5
Patitur hanc tineam spiritus, qui Jesum Christum in carne venisse non credit: et ipse est tinea; ipse est enim antichristus. Qui autem de Deo sunt, fidem tenent; et ideo tineam pati non queunt, quae dividit vestimentum. Omne enim quod inter se dividitur, sicut satanae regnum, non potest esse perpetuum.
PL 15, 1539Bイエス・キリストが肉において来たことを信じない霊は、この虫に蝕まれる。その霊自身が虫であり、反キリストだからである。しかし神から出た者たちは信仰を保つ。それゆえ、衣を分ける虫に蝕まれることがあり得ない。自らのうちで分裂するものはすべて、サタンの国のように、永続し得ないからである。