Expositio Evangelii secundum Lucam 7.203.1
Mittit itaque ad exitus viarum; prudentia enim in exitu canitur. Mittit ad plateas, quia misit ad peccatores; ut de latioribus viis ad angustam venirent, quae ducit ad vitam.
PL 15, 1753Cそれゆえ〔主は〕道の出口へ遣わす。思慮は出口において称えられるからである。大通りへ遣わす。罪人たちのもとへ遣わしたからであり、それは、より広い道から、生命へ至る狭い道へ来させるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.203.2
Mittit ad vias, et circa sepes, quod hi videlicet apti sint regno coelorum, qui nullis praesentium cupiditatibus occupati ad futura festinant, in quodam bonae voluntatis tramite constituti: et qui modo sepis quae ab incultis culta secernat, et incursus arceat bestiarum, norint bona malaque distinguere, et adversus tentamenta nequitiae spiritalis, fidei munimen obtendere.
PL 15, 1753C道と垣根の周りへ遣わす。すなわち、現在の欲望に少しも占められず未来へ急ぐ者、善き意志のいわば小径に身を置く者が、天の国に適うからである。そして、荒れ地から耕地を隔て、獣の襲来を防ぐ垣のように、善と悪を見分け、霊的な邪悪の誘惑に対して信仰の守りを差し出すことを心得た者がそうである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.203.3
Denique Dominus, ut vineam suam ostenderet fuisse munitam, Et sepem, inquit, circumdedi, et circumfodi eam (Matth. XXI, 33) . Et Apostolus medium parietem sepis dicit esse sublatum, qui continuationem munitionis irruperat (Ephes. II, 14) .
PL 15, 1754A実に主は、自らのブドウ畑が守られていたことを示すため、こう言う。「私は垣を巡らし、その周りを掘った」(マタイ21:33)。また使徒は、垣の中の壁、すなわち囲いの連なりを破っていたものが取り除かれたと言う(エフェソ2:14)。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.203.4
Fides igitur et ratio quaeritur, et quaeritur in plateis, hoc est, in meatibus interioris affectus; quia scriptum est: In plateis tuis diffundantur aquae tuae (Prov. V, 16) .
PL 15, 1754Aそれゆえ信仰と理が求められ、大通りで求められる。すなわち、内なる心情の通い路においてである。「汝の大通りに、汝の水が流れ出よ」と書かれているからである(箴言5:16)。