ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CXLV 第7巻 第CXLV章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1737D · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.145.1

1

Ergo quamdiu mansit in una domo, conspirantibus vitiis, individua inseparabilisque consensio, nulla videbatur esse divisio.

PL 15, 1737D

それゆえ、悪徳が心を合わせて一つの家に留まっている間は、不可分で離れがたい合意があり、分裂はまったくないように見えた。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.145.2

2

Ubi vero Christus ignem quo delicta carnis exureret, vel gladium qui significat exertae aciem potestatis, quo spiritus medullarumque secreta penetrantur, misit in terras; tunc caro atque anima regenerationis innovata mysteriis, oblita quod erat, incipit esse quod non erat: ac sic veteris vitii, quamvis sibi ante dilecti, societatem secernit, et quasi prodigae copulam posteritatis eliminat; ut dividantur parentes in filios, dum intemperans motus temperantia corporis abdicatur, et anima declinat consortium culpae, nec extrariae illi et foris sumptae locus remanet voluptati.

PL 15, 1737D

しかしキリストが、肉の罪を焼き尽くす火、また、霊と髄の秘密を貫く、抜き放たれた権能の刃を意味する剣を、地に送ったとき、肉と魂は再生の奥義によって新たにされ、かつての自分を忘れ、かつてそうでなかったものになり始める。こうして、以前は愛していたとはいえ、古い悪徳との交わりを引き離し、いわば放蕩な〔悪徳の〕子孫との結びつきを締め出す。それゆえ親が子に対して分かれる。節度なき動きが体の節制によって廃嫡され、魂が咎との交わりを避け、外から迎え入れたあの快楽に居場所が残らないからである。