Expositio Evangelii secundum Lucam 10.174.1
Petrus ergo vidit solus Dominum; devotio enim parata semper et prompta credebat, et ideo studebat frequentiora fidei signa colligere.
PL 15, 1847Cそれゆえペトロは、ただ一人で主を見た。常に備えられ即応する献身は信じていたので、より頻繁に信仰のしるしを集めようと努めたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.174.2
Alibi cum Joanne, alibi solus, ubique tamen impiger currit, ubique aut solus, aut primus: non contentus vidisse quae viderat, repetit intuenda, et quaerendi Domini amore succensus, non satiatur videndo.
PL 15, 1847Cあるときはヨハネとともに、あるときは一人で、しかしどこでも怠らず走り、どこでも一人か、先頭である。すでに見たものを見たことに満足せず、見るべきものを再び求め、主を探す愛に燃えて、見ても満たされない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.174.3
Videt eum solus, videt cum undecim, videt cum septuaginta, videt et quando Thomas credidit, videt cum piscaretur: sed non vidisse contentus, impatiens desiderii, negligens captionis, immemor periculi, non tamen immemor reverentiae; ubi Dominum vidit in littore, veste se texit, serum aestimans si cum caeteris navigio perveniret.
PL 15, 1847D彼は一人で彼を見、十一人とともに見、七十人とともに見、トマスが信じたときにも見、魚を捕っているときにも見る。しかし見たことに満足せず、望みに耐えきれず、獲物に無頓着で、危険を忘れ、それでも敬意は忘れず、岸にいる主を見たとき、衣で身を包んだ。他の者たちと舟で着くのでは遅すぎると考えたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.174.4
Sic cum in undis Dominus ambularet, super undas maris naturae suae oblitus occurrit (Matth. XIV, 28) : sic cum a Judaeis Dominus teneretur, adversum turbas gladium solus exeruit (Matth. XXVI, 51) : sic et nunc cum Dominus stetisset in littore periculoso, compendio religiosum maturavit obsequium (Joan. XXI, 4) .
PL 15, 1848Aこうして、主が波の上を歩いていたときには、〔ペトロは〕自らの本性を忘れて、海の波の上を〔主のもとへ〕歩み寄った(マタイ14:28)。こうして、主がユダヤ人たちに捕らえられたときには、群衆に向かって独りで剣を抜いた(マタイ26:51)。こうして今も、主が危うい岸辺に立っていたときには、近道をとって敬虔な従順を急いだ(ヨハネ21:4)。