Expositio Evangelii secundum Lucam 1.12.1
Scriptum est autem Evangelium ad Theophilum, hoc est, ad eum, quem Deus diligit. Si Deum diligis, ad te scriptum est: si ad te scriptum est, suscipe munus Evangelistae: pignus amici in penetralibus animi diligenter adserva.
PL 15, 1538C福音書はテオフィロに宛てて書かれた。すなわち、神が愛する者に宛ててである。あなたが神を愛するなら、あなたに宛てて書かれている。あなたに宛てて書かれているなら、福音書記者の贈り物を受け取れ。友の託したものを、心の奥底に入念に守れ。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.12.2
Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (II Tim. I, 14) : frequenter inspice, saepius discute. Fides pignori prima debetur: fidem sequitur diligentia; ne commissa tibi pignora aut tinea, aut aerugo consumat.
PL 15, 1538C「善い預かり物を、我々に与えられた聖なる霊によって守れ」(二テモテ1:14)。しばしば見つめ、いっそう頻繁に吟味せよ。預かり物にはまず誠実が負われ、誠実に入念さが続く。あなたに託された預かり物を、虫も錆も食い尽くさないように。
Expositio Evangelii secundum Lucam 1.12.3
Quod enim tibi commissum est, consumi potest: Evangelium consumi non potest. Evangelium bonum pignus est: sed vide ne vel in animo tuo illud aut tinea aut aerugo consumat. Consumit tinea, si quod bene legeris, male credas.
PL 15, 1538Dあなたに託されたものは食い尽くされ得るが、福音書は食い尽くされ得ない。福音書は善い預かり物である。だが、それがあなたの心において、虫や錆に食い尽くされないよう注意せよ。あなたが善く読んだことを悪く信じるなら、虫が食い尽くす。