ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber II, Caput X 第2巻 第X章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1556A · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.10.1

1

(Vers. 30, 31, 32.) Et ait angelus ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum, et ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus.

PL 15, 1556A

(第30、31、32節)「天使は彼女に言った。『恐れるな、マリア。汝は神のもとで恩寵を見いだしたからである。見よ、汝は胎に宿り、男の子を産む。汝はその名をイエスと名づける。この者は偉大な者となる。』」

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.10.2

2

Dictum est quidem etiam de Joanne ab angelo, quia erit magnus (Luc. I, 15) : sed ille quasi homo magnus, hic autem quasi Deus magnus; Magnus enim Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis (Psal. CXLIV, 3) .

PL 15, 1556A

天使はヨハネについても、彼が偉大な者となると言った(ルカ1:15)。しかし、彼は人として偉大な者であり、この者は神として偉大な者である。「主は偉大であり、はなはだ讃えられるべきであり、その偉大さには終わりがない」(詩篇144:3)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.10.3

3

Et vere est ille magnus; quia major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est (Luc. VII, 28) . Habet tamen majorem; quia qui minor est in regno Dei, major est illo (Ibid.) . Magnus autem Joannes; sed coram Domino magnus.

PL 15, 1556B

そして確かにあの者は偉大である。女から生まれた者の中で、預言者として洗礼者ヨハネより偉大な者はいないからである(ルカ7:28)。しかし彼にはさらに偉大な者がある。神の国でより小さい者が、彼よりも大いなる者だからである(ルカ7:28)。ヨハネは偉大であるが、主の前において偉大なのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.10.4

4

Et Joannes vinum et siceram non bibit, hic cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit.

PL 15, 1556B

また、ヨハネはぶどう酒も強い酒も飲まなかったが、この者は徴税人や罪人たちとともに食べ、飲む。

Expositio Evangelii secundum Lucam 2.10.5

5

Ille abstinentia meritum colligat, cui potentia nulla naturae: Christus autem cui naturaliter suppetebat delicta donare, cur eos declinaret, quos abstinentibus poterat praestare meliores.

PL 15, 1556B

ヨハネは禁欲によって功を集めるが、その本性には何の力もない。ところがキリストは、本性として罪を赦す力を持っていた。それなのに、禁欲する者たちよりもよい者にすることのできた人々を、どうして避けただろうか。