ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput CLI 第7巻 第CLI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1739B · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.151.1

1

Est et adversarius noster juxta Matthaeum omnis virtutis usus, et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta, et durioris vitae documenta constringit: cui consentire nos convenit, ut eum operibus aemulemur; ne aliqua nostri contumacia ab eo descivisse prodamur.

PL 15, 1739B

マタイによれば、我々の敵対者はまた、あらゆる徳の実践、使徒と預言者の言葉でもある。それは我々を、より厳しい戒めと、いっそう苛烈な生活の教えへと駆り立てる。これに同意するのが我々にふさわしく、業によってこれに張り合うべきである。何らかの我々の頑なさによって、それに背いたことが露見することのないように。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.151.2

2

Juxta Lucam autem nemo nobis magis adversarius quam noster est lapsus, qui nos vitae nostrae accusat indiciis: non quod accusationis ullius judex futurus quaerat officium, sed quod apud omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu virtutis, apostolicisque praeceptis invenitur alienus.

PL 15, 1739C

他方ルカによれば、我々の堕落ほど我々に敵対するものはない。それは、我々の生の証拠によって我々を訴える。将来の裁判官が、何らかの訴えの務めを求めるからではなく、すべてを見分ける者のもとで、我々の行いが我々を訴えるからである。それが徳の実践や使徒の戒めからかけ離れていることが、明らかになるとき。