Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.1
Primum enim si veris intendas, animum, haec mulier non tam famosa, quam justa; non enim temporalis usum libidinis requisivit, sed successionis gratiam concupivit. Erat enim deforme liberos non habere: quod etiam legum civilium fuit auctoritate mulctatum.
PL 15, 1596Aまず、もしあなたが真実に心を向けるなら、この女は悪名高いというより正しい女である。彼女は一時の情欲の享楽を求めたのではなく、世継ぎという賜物を望んだのである。子がないことは恥ずべきことであり、それは市民法の権威によっても罰せられていた。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.2
Promiserat eam filio suo Judas, et diu pactarum foedera distulerat nuptiarum. Per moram promissi defunctus est sponsus. Nondum virginitatis, nondum viduitatis ante Christi adventum vernabat gratia.
PL 15, 1596Aユダは彼女を自分の息子に約束していたが、取り決めた婚姻の約定を長く引き延ばしていた。約束の遅れのうちに婚約者は死んだ。キリストの到来以前には、処女性の恩寵も寡婦性の恩寵もまだ花開いていなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.3
Dolens se sine filiis remansisse, dolum studio generationis commenta est, et Judam consilio praevertit; ut se eidem offerret ornatam, posteaquam defunctam ejus cognovit uxorem.
PL 15, 1596A彼女は子らなしに取り残されたことを嘆き、子を生もうとする熱意から策略を案じ、ユダの機先を制した。ユダの妻が死んだと知ってから、飾った姿で彼の前に身を差し出すためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.4
Vides utique mulieris vitam probari, quod non alienum praeripuit thorum, non meretricio studio quasi meretrix adornata est; non enim vagam captavit libidinem, sed diu soceri fraudata promissis, ex ea familia quam delegerat, converso dolo, fructum voluit successionis adipisci.
PL 15, 1596Aあなたはたしかに、この女の生き方が是認されることを見る。彼女は他人の寝床を奪い取ったのではなく、遊女のような思いで遊女のように身を飾ったのでもない。気ままな情欲を追い求めたのではなく、長いあいだ舅の約束に欺かれ、自ら選んだ家から、策略を転じて、世継ぎという実りを得ようとしたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.5
Quis itaque castior, illa quae tamdiu exspectavit promissum, an ille qui amorem ferre non potuit oblatum? Illa quae sponsi familiam non refugit, an iste qui meretricem putavit?
PL 15, 1596Bでは、どちらがより貞潔か。あれほど長く約束を待った彼女か、それとも差し出された愛欲に耐えられなかった彼か。婚約者の家を避けなかった彼女か、それとも彼女を遊女だと思った彼か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.6
Illa quae horam sui corporis volentibus non permisit ad copulam, an iste qui quod studio coepit erroris, ad successionis gratiam castitate mulieris consummavit?
PL 15, 1596B自分の体の時を、望む者たちとの交わりに許さなかった彼女か、それとも誤りの熱から始めたことを、女の貞潔によって世継ぎの賜物へと成就させた彼か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.7
Illa quae filios non habebat, et tempus conceptionis mora conjugii timebat excludi: illa quae gravitatem maturioris elegit, an iste qui aetatem adolescentioris adamavit?
PL 15, 1596B子がなく、婚姻の遅れによって受胎の時が閉ざされることを恐れた彼女、年長の者の重厚さを選んだ彼女か、それとも若い女の盛りを熱愛した彼か。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.8
Denique ipse confessus est dicens: Justificata est Thamar magis quam ego; propter quod non dedi eam Selon filio meo (Gen, XXXVIII, 26). Itaque illa experiri exactorem ipsum suae voluit castitatis.
PL 15, 1596B実に、彼自身が告白して言った。「タマルは私よりも義とされた。私が彼女を息子セロンに与えなかったからである」(創世記38:26)。それゆえ彼女は、自らの貞潔の取り立て人その人を試そうとしたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 3.18.9
Denique numquam postea virum experta est, amictum viduitatis sumpsit a coitu: iste unius horae impatiens, qui annos a puella exegerat castitatis, luctum expulit, vestem mutavit, comam totondit, rogum deseruit, thorum amator ascendit.
PL 15, 1596C実に、彼女はその後二度と男を知らず、交わりを断つ寡婦の衣をまとった。ところが彼は、一時も耐えられなかったのに、娘に年月の貞潔を要求した男であり、喪を捨て、衣を替え、髪を刈り、〔妻の〕葬りの薪を離れ、愛人として寝床に上がった。