Expositio Evangelii secundum Lucam 6.108.1
Sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. Astrue ergo per historias Graecorum hoc fuisse possibile, sicut interdum etiam Apostolus suadet incredulis (Act. XVII, 28) : nec versus poeticos refugit, ut fabulas destruat poetarum.
PL 15, 1698Aしかし、十字架を通して世に救いが注ぎ返されたことを、すぐには信じられない者もいる。そのときは、ギリシア人の歴史を通して、それが可能であったと築き上げよ。使徒も、ときには不信仰な者たちを説得するために、そうしている(使徒言行録17:28)。使徒は、詩人たちの物語を打ち壊すために、詩の句を引くことも避けなかった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 6.108.2
Si enim revocetur in memoriam quod legiones saepe et magnos populos, oblatis aliquorum mortibus, historiae Graecorum asserant liberatos: si recordetur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit vocata: si nostrum illud consideremus, quia Sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam (Hebr. IX, 13) , sicut ad Hebraeos scriptum est: si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis, unius alicujus morte asseritur esse resoluta; quod aut ratione praevaluit, aut dispositione convaluit, quo facilius in crucem Domini crederetur: proclive erit ut qui sua negare non possunt, nostra confirment.
PL 15, 1698Aすなわち、ギリシア人の歴史が、軍団や大きな民が、幾人かの死を捧げることによって救われたと断言していることを思い起こすなら、また、将軍の娘が、ギリシア人の軍勢を渡海させるために、いけにえに呼び出されたことを思い出すなら、また、我々の側の次のことを考えるなら、すなわち、ヘブライ書に書かれているとおり、「雄牛と雄山羊の血、また雌の子牛の灰を振りかけることは、汚れた者を聖別して、肉を清める」(ヘブライ9:13)ことを。また、ある地方の疫病が、人々の罪から招かれたとき、誰か一人の死によって解かれたと言われていることを。これらが理にかなって力を持ち、あるいは定めによって力を得たのは、主の十字架がより容易に信じられるためであった。自らのものを否定できない者が、我々のものを確証することは、たやすいであろう。