ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VIII, Caput LI 第8巻 第LI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1780C · 5 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.51.1

1

Istae sunt igitur operantes in agro nostro, quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria, quam sanguinem Legislator appellat, dicens: Anima omnis carnis, sanguis ejus (Levit. XVII 14) .

PL 15, 1780C

これらが我々の畑で働く二つのものである。一方は勤勉によって善い実を与え、他方は怠慢によってそれを失う。後者を立法者は血と呼んで言う。「すべての肉の魂は、その血である」(レビ記17:14)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.51.2

2

Quo plerique referunt etiam illud quod scriptum est: Non manducabis carnem in sanguine (Gen. IV, 9) ; ne vulneribus animae cruentatas corporis voluptates, refectionis potius loco, quam reatu sanguinis aestimemus, quos oportet Dei verbo refici.

PL 15, 1780C

これに多くの人は、こう書かれていることをも結びつける。「汝は肉を血のままで食べてはならない」(創世記4:9)。これは、魂の傷によって血に染まった体の快楽を、神の言葉によって養われるべき我々が、血の咎としてではなく、むしろ食事の代わりと見なしてしまわないためである。〔ミーニュの引照は創世記4:9。この文言は創世記9:4に当たるらしいが、刷られた番号のまま写した〕

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.51.3

3

Est ergo cibus refectionis, est cibus sanguinis; sicut enim caro Domini vere est cibus, ita sanguis vere noster est potus (De Consec. dist. 2, cap. In quibus, § Est cibus).

PL 15, 1780C

したがって、養いの食物があり、血の食物がある。主の肉が真に食物であるように、その血は真に我々の飲み物だからである(『教令集』第3部『聖別について』第2区分「In quibus」法文、§「Est cibus」)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.51.4

4

Bonam ergo de nostris operibus escam Domino suggeramus; ne rursus cum venerit, et sicut in illa ficu pomum non invenerit, nostrorum meritorum infecunditate jejunus propositum pietatis avertat, dicens ad illam animam quam nudam pomorum repererit, et sanguine cruentatam: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19) .

PL 15, 1780D

それゆえ、我々の行いから、主に善い食物を差し出そう。主が再び来て、あのイチジクの木に実を見いださなかったように、我々の功績の不毛のゆえに空腹のまま、敬虔の意図を退けることのないように。主は、実を持たない裸のまま、血に染まっているのを見いだした魂に向かって言う。「汝から実が永遠に決して生じないように」(マタイ21:19)。

Expositio Evangelii secundum Lucam 8.51.5

5

Est ergo anima carnis omnis sanguis ejus. Est etiam praestabilior anima, de qua dixit Deus: Omnes animae meae sunt: sicut anima patris, ita etiam anima filii mea est (Ezech. XVIII, 4) .

PL 15, 1780D

したがって、すべての肉の魂は、その血である。しかしまた、よりすぐれた魂もあり、それについて神は言った。「すべての魂は私のものである。父の魂も、子の魂も同じく私のものである」(エゼキエル18:4)。