Expositio Evangelii secundum Lucam 2.26.1
(Vers. 44, 45.) Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit gaudio infans in utero meo: et beata quae credidisti. Vides non dubitasse Mariam, sed credidisse; et ideo fructum fidei consecutam. Beata, inquit, quae credidisti.
PL 15, 1561C(第44、45節)「見よ、汝の挨拶の声が私の耳に入ったとき、幼子は喜びのうちに私の胎内で躍った。信じた汝は幸いである。」あなたは、マリアが疑わず、信じたこと、それゆえ信仰の実を得たことを見る。彼女は言う。「信じた汝は幸いである。」
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.26.2
Sed et vos beati, qui audistis, et credidistis; quaecumque enim crediderit anima et concipit et generat Dei Verbum, et opera ejus agnoscit. Sit in singulis Mariae anima, ut magnificet Dominum: sit in singulis spiritus Mariae, ut exsultet in Deo.
PL 15, 1561Dしかし、諸君もまた、聞いて信じた者として幸いである。信じる魂はどれも、神の言葉を宿し、産み、その業を認めるからである。一人ひとりのうちにマリアの魂があって、主をあがめるように。一人ひとりのうちにマリアの霊があって、神のうちで喜びおどるように。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.26.3
Si secundum carnem una mater est Christi; secundum fidem tamen omnium fructus est Christus. Omnis enim anima accipit Dei Verbum, si tamen immaculata et immunis a vitiis, intemerato castimoniam pudore custodiat.
PL 15, 1561D肉によれば、キリストの母は一人であるが、信仰によれば、キリストはすべての者の実である。実に、すべての魂は、神の言葉を受ける。ただし、汚れなく、悪徳を免れ、傷なき恥じらいをもって貞潔を守るならばである。