Expositio Evangelii secundum Lucam 2.81.1
Videtur tamen ideo hoc dicere, quod plerumque Joannes personam accepit populi Judaeorum. Unde ad hoc referunt quod ait: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30) , quod oporteret minorem fieri populum Judaeorum, crescere in Christo populum Christianum.
PL 15, 1582Aしかし、彼がこう言うのは、ヨハネがしばしばユダヤ人の民の人格を担ったからであると見える。ここから、「彼は大きくならねばならず、私は小さくならねばならない」と彼が言ったこと(ヨハネ3:30)を、このことに関係づける。すなわち、ユダヤ人の民が小さくなり、キリスト教徒の民がキリストにおいて大きくなるべきだ、ということである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.81.2
Denique et Moyses accepit personam populi; sed ille calceamentum non Dominicum portabat, sed pedum suorum.
PL 15, 1582A実に、モーセもまた民の人格を担ったが、彼が担いでいた履物は、主のものではなく、自分の足のものであった。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.81.3
Et isti calceati sunt calceamento fortasse non suorum pedum; ille autem solvere calceamentum pedum jubetur suorum (Exod. III, 5) ; ut animi ejus gressus et mentis, corporei nexus vinculis absolutus, iter spiritale gradiatur.
PL 15, 1582Aそしてこの者たちは、おそらく自分たちの足のものではない履物を履いている。一方、あの者〔モーセ〕は、自分の足の履物を脱ぐよう命じられた(出エジプト記3:5)。その心と精神の歩みが、体の結びの鎖から解かれて、霊の道を進むためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.81.4
Apostoli autem calceamentum deposuerant corporale, quando missi sunt sine calceamento, sine virga, sine pera, sine zona; sed non statim Domini calceamenta portarunt. Fortasse post resurrectionem portare coeperunt; ante enim ne cui gesta Domini dicerent, monebantur.
PL 15, 1582B使徒たちは、履物も杖も袋も帯もなく遣わされたとき、体の履物を脱いでいた。しかし、すぐに主の履物を担いだのではない。おそらく復活ののちに、担い始めたのである。それ以前には、誰にも主の行いを語らないようにと戒められていたからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 2.81.5
Denique postea his dicitur: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium (Marc. XVI, 15) ; ut evangelicae praedicationis vestigium proferentes, toto Dominicorum seriem circumferrent orbe gestorum. Est igitur calceamentum nuptiale evangelica praedicatio. Sed de hoc opportunius aliquid in aliis explicabimus (Inf. cap. X) .
PL 15, 1582B実に、のちに彼らに言われる。「全世界へ行き、福音を宣べ伝えよ」(マルコ16:15)。福音の宣教の足跡を進めつつ、主の行いの連なりを全世界に運ぶためである。したがって、福音の宣教は婚礼の履物である。しかし、これについては、ほかの箇所でもう少し適切に説明しよう(下の第10章を見よ)。