Expositio Evangelii secundum Lucam 7.63.1
Sed considera non hoc esse solum: Neminem salutaveritis: sed non frustra additum, In via. Denique et Elisaeus (IV Reg. IV, 29) cum mitteret servum suum, ut baculum ejus poneret supra corpus defuncti pueri, mandavit ei ne in via aliquem salutaret; festinantem enim eum jubebat pergere, ut celebrandae resurrectionis exsequeretur officium, ne confabulatione alicujus obvii, mandato reflecteretur a munere.
PL 15, 1715Dだが考えよ。「誰にも挨拶してはならない」ということだけではなく、「道で」と付け加えられたのは理由のないことではない。実に、エリシャも(列王記四4:29)、自分の僕を遣わして、死んだ少年の体の上に自分の杖を置かせようとしたとき、道で誰にも挨拶しないよう命じた。急いで進み、復活を執り行う務めを果たすよう命じたのであり、出会った誰かとの談話によって、その僕が命令を受けた務めから引き戻されないようにしたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.63.2
Ergo et hic non salutationis sedulitas aufertur: sed obstaculum impediendae devotionis aboletur; ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana. Pulchra est salutatio, sed pulchrior matura exsecutio divinorum, quae per moram saepe traxit offensam.
PL 15, 1716Aそれゆえここでも、取り除かれるのは挨拶の懇ろさではなく、献身を妨げる障害である。神に関わることが命じられるときには、しばらく人に関わることが脇に置かれるべきだからである。挨拶は美しいが、神に関わることの時を逸さぬ遂行はいっそう美しい。遅れは、しばしば不興を招いたのである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.63.3
Ideo autem et honesta prohibentur, ne solemnis gratia obrepat officii, et impediat ministerium, cujus mora culpa sit.
PL 15, 1716Aだが、立派なことまで禁じられるのは、務めの慣例の好意がこっそり忍び込み、奉仕を妨げることのないようにするためである。その奉仕は、遅れることが咎となるものである。