Expositio Evangelii secundum Lucam 10.129.1
(Vers. 49.) Stabant autem et mulieres haec videntes: stabat et mater, cum studio pietatis sua pericula posthaberet. Sed et Dominus pendens in cruce, qui sua pericula contemneret, pio matrem commendabat affectu.
PL 15, 1836C(第49節)また、女たちもこれを見て立っていた。母もまた立っていた。敬虔への熱意のために、自らの危難を後回しにしたのである。しかし主もまた、十字架に掛けられながら、自らの危難を顧みず、敬虔な情をもって母を託した。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.129.2
Quod non otiose Joannes pluribus prosecutus est (Joan. XIX, 25) ; alii enim mundum descripsere concussum, coelum tenebris obductum, refugisse solem.
PL 15, 1836Cヨハネがこれをより詳しく述べたのは、理由のないことではない(ヨハネ19:25)。ほかの者たちは、世界が揺れ、天が闇に覆われ、太陽が退いたと記したからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.129.3
Addiderunt Matthaeus et Marcus, qui humana atque moralia uberius prosecuti sunt: Deus, Deus meus, respice in me (Matth. XXVII, 46) : quare me dereliquisti (Marc. XV, 34) ? ut ad crucem Christi susceptionem pervenisse crederemus conditionis humanae.
PL 15, 1836Dマタイとマルコは、人間的で道徳的なことをより豊かに述べ、付け加えた。「神よ、私の神よ、私を顧みよ」(マタイ27:46)、「なぜ私を見捨てたのか」(マルコ15:34)。それは、人間の境遇の受容がキリストの十字架にまで及んだと我々が信じるためである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 10.129.4
Lucas autem competere evidenter asseruit latroni veniam sacerdotali intercessione donatam, et Judaeis persequentibus eodem munere indulgentiam postulatam (Luc. XXIII, 45) .
PL 15, 1837Aしかしルカは、祭司としてのとりなしによって盗賊に赦しが与えられたこと、迫害するユダヤ人たちのためにも同じ務めによって寛恕が求められたことが、〔キリストに〕ふさわしいと明らかに断言した〔competere の主語と係りは定かでない。こう取った〕(ルカ23:45〔底本が刷るままの引照。盗賊への赦しは23:43、ユダヤ人のための願いは23:34〕)。