ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber III, Caput XLI 第3巻 第XLI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1606B · 6 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.41.1

1

Fertur enim ab his, qui sive argumentati, sive simpliciter docentes, sive vere astruentes tradiderunt nobis, quia Idumaei latrones Ascalonem urbem Palaestinae ingressi, de fano Apollinis quod vicinum muris erat, Antipatrum Herodis cujusdam Hieroduli filium inter alios abduxere captivum, quem pater redimere propter paupertatem nequivit.

PL 15, 1606B

というのも、論証をもって語る者であれ、端的に教える者であれ、真実を主張する者であれ、我々に伝えた人々によって、次のように語り伝えられているからである。イドマヤ人の盗賊たちがパレスチナの町アスカロンに侵入し、城壁の近くにあったアポロンの神殿から、神殿奴隷であったヘロデという者の子アンティパトロスを、ほかの者たちとともに捕虜として連れ去ったが、その父は貧しさのために彼を買い戻すことができなかった、と。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.41.2

2

Is igitur imbutus disciplinis et mysteriis Judaeorum, Hyrcano Judaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hyrcanus legatum direxit: et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni affectavit.

PL 15, 1606C

こうして、彼はユダヤ人の教えと奥義を身につけ、ユダヤの王ヒルカノスと友情で結ばれた。ヒルカノスは彼を、自分に代わる使節としてポンペイウスのもとへ遣わした。彼は使節の成果を得たので、その好意によって王国の一部を望んだ。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.41.3

3

Occiso autem Antipatro propter felicitatis invidiam, filius ejus Herodes postea sub Antonio senatusconsulto Judaeis regnare praeceptus est. Cujus Herodes filius et alii tetrarchae.

PL 15, 1606C

ところが、アンティパトロスがその幸運への妬みのゆえに殺されると、その子ヘロデが、後にアントニウスのもとで、元老院決議によってユダヤ人を統治するよう命じられた。その子ヘロデ、ならびにほかの分封領主たちがいる〔Cujus Herodes filius et alii tetrarchae は文が整わない。「その子ヘロデ、ならびにほかの分封領主たち」と解した〕。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.41.4

4

Quod ideo ex Graecorum historiis putavimus transferendum, ut clareat Herodem nullo affinem generi Judaeorum, regnum adulterina fraude quaesisse.

PL 15, 1606C

我々がこれをギリシア人たちの歴史書から移すべきだと考えたのは、ヘロデがユダヤ人のいかなる血筋にも連ならず、偽りの欺きによって王権を求めたことを明らかにするためである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.41.5

5

Denique conscius ignobilitatis suae, ne qua posteris suis vel de praescripto veteri quaestio moveretur, scripturas eorum incendit, exstimans quod si indicia de publico sustulisset, nullis aliis testimoniis clarere posset, quin de patriarcharum vel proselytorum veterum genere demanaret.

PL 15, 1606D

実に、彼は自分の生まれの卑しさを自覚していたので、子孫たちに古来の定め〔praescriptum〕をめぐって何らかの詮議が持ち上がることのないよう、彼らの文書を焼いた。公の記録を取り除いてしまえば、ほかのどんな証言によっても、自分の家系が族長たちか古い改宗者たちの血筋から出たことを否定しうるものは現れない、と考え〔底本は exstimans。existimans と読む〕たのである。

Expositio Evangelii secundum Lucam 3.41.6

6

Sed ut pleraque curae humanae sunt, cognitioni hoc et indagini veritatis praejudicare non potuit.

PL 15, 1607A

しかし、人間の配慮の多くがそうであるように、このことも、真実の認識と探究をあらかじめ損なうことはできなかった。