ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › Expositio Evangelii secundum Lucam

Liber VII, Caput LXXI 第7巻 第LXXI章

Ambrose of Milan · Expositio Evangelii secundum Lucam · PL 15, 1717C · 2 sectiones

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.71.1

1

(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones. Ut eum locum qui propositus est nobis, planius possimus absolvere, veterem civitatis Hiericho repetamus historiam.

PL 15, 1717C

(第30節)「ある人がエルサレムからエリコへ下って行き、強盗に出くわした。」我々に示されたこの箇所をより平明に解き明かせるように、エリコの町の古い歴史を振り返ろう。

Expositio Evangelii secundum Lucam 7.71.2

2

Meminimus itaque quod Hiericho, sicut legimus in libro qui inscribitur Jesu Nave, magna civitas fuerit, muralibus septa parietibus, quae non ferro pervia, non arieti posset esse penetrabilis (Josue VI, I) : in ea Rhaab habitasse meretricem quae exploratores quos direxit Jesus, hospitio recepit, consilio instruxit, postulantibus civibus abiisse respondit, abscondit in tecto: et ut se suosque urbis excidio posset eripere, coccum in fenestra ligavit (Josue II, 4 et seq.) : urbis autem ipsius inexpugnabiles muros septem tubarum sacerdotalium sono et populi jubilantis ululatu consono corruisse (Josue VI, 20) .

PL 15, 1717C

それゆえ我々は覚えている。「イエス・ナヴェ」〔ヨシュア記〕と題される書に読むとおり、エリコは大きな町で、城壁に囲まれ、鉄によっても通れず、破城槌によっても突破できない町であった(ヨシュア記6:1)。その町にラハブという遊女が住み、ヨシュアが遣わした斥候たちを宿に迎え、策を授け、求める市民たちには去ったと答え、屋根に隠し、自分と自分の者たちを町の滅びから救い出せるように、窓に緋色の糸を結んだ(ヨシュア記2:4以下)。そして、その町の難攻不落の城壁は、祭司たちの七つのラッパの音と、歓呼する民の声をそろえた叫びによって崩れ落ちた(ヨシュア記6:20)。