Expositio Evangelii secundum Lucam 7.189.1
Nec sum dubius animi, quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in Lege, Prophetis, Evangelio; ut Dominum omnis lingua fateatur. Itaque discutiamus omnia, et diligentius requiramus. Nemo invenit nisi qui ante quaesierit.
PL 15, 1749D私は、一部の者がこれを、この世について言われたと考えていること、すなわち、律法と預言者と福音において発酵するまで、あらゆる舌が主を告白するまで、ということだと考えていることを、疑っていない。それゆえ、すべてを吟味し、いっそう注意深く探求しよう。先に探した者でなければ、誰も見いださない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.189.2
Aedificemus turrim, computemus sumptus Scripturarum, conferamus impensas; ne quis etiam de nostrum aliquo dicat: Hic voluit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30) . Qui aedificat domum, bonum debet jacere fundamentum.
PL 15, 1750A塔を建てよう。聖書の費用を数え、出費を比べよう。我々の誰かについても、「この者は建てようとしたが、成し遂げることができなかった」と言われることのないように(ルカ14:30)。家を建てる者は、善い土台を据えねばならない。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.189.3
Bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20) ; duobus enim Testamentis fides nostra consurgit: nec injuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectamque fidei esse mensuram, cum ipse dicat Dominus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Joan. V, 46) ; quia et in Moyse Dominus est locutus.
PL 15, 1750A善い土台は信仰であり、善い土台とは使徒たちと預言者たちの土台である(エフェソ2:20)。実に、二つの契約から我々の信仰は立ち上がる。どちらにおいても信仰の尺度は等しく、完全であると言う者は、不当なことをしているのではない。主自身が言うからである。「汝らがモーセを信じるなら、私をも信じるであろう」(ヨハネ5:46)。モーセにおいても主が語ったからである。
Expositio Evangelii secundum Lucam 7.189.4
Bene ergo in utroque perfecta mensura quia perfectus in utroque: et fides utriusque una; quia unius est virtutis et sensus oraculum atque responsum.
PL 15, 1750Aそれゆえ、どちらにおいても尺度が完全であるのは当然である。どちらにおいても〔主が〕完全だからである。そして両者の信仰は一つである。託宣も答えも、一つの力と一つの意味に属するからである。